monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, VI <<<     >>> VIII

Augustinus, De Civitate Dei, 3, Caput VII

1 Certe enim civilibus iam bellis scatentibus quid miserum commiserat Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine pessimo, everteretur, multo ferocius atque crudelius quam olim a Graecis? Nam tunc et multi inde fugerunt et multi captivati saltem in servitute vixerunt; porro autem Fimbria prius edictum proposuit, ne cui parceretur, atque urbem totam cunctosque in ea homines incendio concremavit.
2 Hoc meruit Ilium non a Graecis quos sua inritaverat iniquitate, sed a Romanis quos sua calamitate propagaverat, diis illis communibus ad haec repellenda nihil iuvantibus seu, quod verum est, nihil valentibus. Numquid et tunc
Abscessere omnes adytis arisque relictis
Di,
quibus illud oppidum steterat post antiquos Graecorum ignes ruinasque reparatum?
3 Si autem abscesserant, causam requiro, et oppidanorum quidem quanto invenio meliorem, tanto deteriorem deorum. Illi enim contra Fimbriam portas clauserant, ut Sullae servarent integram civitatem; hinc eos iratus incendit vel potius penitus extinxit. Adhuc autem meliorum partium civilium Sulla dux fuit, adhuc armis rem publicam recuperare moliebatur; horum bonorum initiorum nondum malos eventus habuit.
4 Quid ergo melius cives urbis illius facere potuerunt, quid honestius, quid fidelius, quid Romana parentela dignius quam meliori causae Romanorum civitatem servare et contra parricidam Romanae rei publicae portas claudere? At hoc eis in quantum exitium verterit, adtendant defensores deorum.
5 Deseruerint dii adulteros Iliumque flammis Graecorum reliquerint, ut ex eius cineribus Roma castior nasceretur: cur et postea deseruerunt eandem civitatem Romanis cognatam, non rebellantem adversus Romam nobilem filiam, sed iustioribus eius partibus fidem constantissimam piissimamque servantem, eamque delendam reliquerunt non Graecorum viris fortibus, sed viro spurcissimo Romanorum?
6 Aut si displicebat diis causa partium Sullanarum, cui servantes urbem miseri portas clauserant: cur eidem Sullae tanta bona promittebant et praenuntiabant? An et hic agnoscuntur adulatores felicium potius quam infelicium defensores? Non ergo Ilium etiam tunc, ab eis cum desereretur, eversum est.
7 Nam daemones ad decipiendum semper vigilantissimi, quod potuerunt, fecerunt. Eversis quippe et incensis omnibus cum oppido simulacris solum Minervae sub tanta ruina templi illius, ut scribit Livius, integrum stetisse perhibetur, non ut <diceretur>:
Di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
ad eorum laudem, sed ne diceretur:
Excessere omnes adytis arisque relictis
Di
ad eorum defensionem.
8 Illud enim posse permissi sunt, non unde probarentur potentes, sed unde praesentes convincerentur.
Augustinus HOME

bke17.35v bnf12214.170

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik