monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, V <<<     >>> VII

Augustinus, De Civitate Dei, 3, Caput VI

1 Aliud adicio, quia, si peccata hominum illis numinibus displicerent, ut offensi Paridis facto desertam Troiam ferro ignibusque donarent, magis eos contra Romanos moveret Romuli frater occisus quam contra Troianos Graecus maritus inlusus; magis inritaret parricidium nascentis quam regnantis adulterium civitatis.
2 Nec ad causam, quam nunc agimus, interest, utrum hoc fieri Romulus iusserit aut Romulus fecerit, quod multi inpudentia negant, multi pudore dubitant, multi dolore dissimulant. Nec nos itaque in ea re diligentius requirenda per multorum scriptorum perpensa testimonia demoremur: Romuli fratrem palam constat occisum, non ab hostibus, non ab alienis.
3 Si aut perpetravit aut imperavit hoc Romulus, magis ipse fuit Romanorum quam Paris Troianorum caput; cur igitur Troianis iram deorum provocavit ille alienae coniugis raptor, et eorundem deorum tutelam Romanis invitavit iste sui fratris extinctor? Si autem illud scelus a facto imperioque Romuli alienum est: quoniam debuit utique vindicari, tota hoc illa civitas fecit, quod tota contempsit, et non iam fratrem, sed patrem, quod est peius, occidit.
4 Uterque enim fuit conditor, ubi alter scelere ablatus non permissus est esse regnator. Non est, ut arbitror, quod dicatur quid mali Troia meruerit, ut eam dii desererent, quo posset extingui, et quid boni Roma, ut eam dii inhabitarent, quo posset augeri; nisi quod victi inde fugerunt et se ad istos, quos pariter deciperent, contulerunt; immo vero et illic manserunt ad eos more suo decipiendos, qui rursus easdem terras habitarent, et hic easdem artes fallaciae suae magis etiam exercendo maioribus honoribus gloriati sunt.
Augustinus HOME

bke17.35r bnf12214.168

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik