Augustinus, De Civitate Dei, 3, Caput II
1 | Primum ipsa Troia vel Ilium, unde origo est populi Romani, (neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et in primo libro adtigi) eosdem habens deos et colens cur a Graecis victum, captum atque deletum est? "Priamo, inquiunt, sunt reddita Laomedontea paterna periuria." Ergo verum est, quod Apollo atque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis operibus servierunt? |
2 | Illis quippe promisisse mercedem falsumque iurasse perhibetur. Miror Apollinem nominatum divinatorem in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon fuerat promissa negaturus. Quamquam nec ipsum Neptunum, patruum eius, fratrem Iovis, regem maris, decuit ignarum esse futurorum. |
3 | Nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius posteris Roma est, cum ante illam urbem conditam idem poeta fuisse dicatur, inducit magnum aliquid divinantem, quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille occideretur, cuperet cum vertere ab imo, quod apud Vergilium confitetur, Structa suis manibus periurae moenia Troiae. | Nescientes igitur tanti dii, Neptunus et Apollo, Laomedontem sibi negaturum esse mercedem structores moenium Troianorum gratis et ingratis fuerunt. |
4 | Videant ne gravius sit tales deos credere quam diis talibus peierare. Hoc enim nec ipse Homerus facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo periurio ambos fabula narret offensos. Si igitur fabulis credunt, erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non obtendant Troiana periuria, aut mirentur deos periuria punisse Troiana, amasse Romana. |
5 | Unde enim coniuratio Catilinae in tanta tamque corrupta civitate habuit etiam eorum grandem copiam, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat? Quid enim aliud totiens senatores corrupti in iudiciis, totiens populus in suffragiis vel in quibusque causis, quae apud eum contionibus agebantur, nisi etiam peierando peccabant? |
6 | Namque corruptissimis moribus ad hoc mos iurandi servabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu religionis prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris adderentur. |