monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, XXVII <<<     >>> XXIX

Augustinus, De Civitate Dei, 2, Caput XXVIII

1 Ab istarum inmundissimarum potestatum tartareo iugo et societate poenali erui per Christi nomen homines et in lucem saluberrimae pietatis ab illa perniciosissimae impietatis nocte transferri queruntur et murmurant iniqui et ingrati et illo nefario spiritu altius obstrictiusque possessi, quia populi confluunt ad ecclesiam casta celebritate, honesta utriusque sexus discretione, ubi audiant quam bene hic ad tempus vivere debeant, ut post hanc vitam beate semperque vivere mereantur, ubi sancta scriptura iustitiaeque doctrina de superiore loco in conspectu omnium personante et qui faciunt audiant ad praemium, et qui non faciunt audiant ad iudicium.
2 Quo etsi veniunt quidam talium praeceptorum inrisores, omnis eorum petulantia aut repentina mutatione deponitur, aut timore vel pudore comprimitur. Nihil enim eis turpe ac flagitiosum spectandum imitandumque proponitur, ubi veri Dei aut praecepta insinuantur aut miracula narrantur, aut dona laudantur aut beneficia postulantur.
Augustinus HOME

bke17.32v bnf12214.158

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik