monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, XVIII <<<     >>> XX

Augustinus, De Civitate Dei, 2, Caput XIX

1 Ecce Romana res publica (quod non ego primus dico, sed auctores eorum, unde haec mercede didicimus, tanto ante dixerunt ante Christi adventum) "paulatim mutata ex pulcherrima atque optima pessima ac flagitiosissima facta est." Ecce ante Christi adventum, post deletam Carthaginem "maiorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo iuventus luxu atque avaritia corrupta est." Legant nobis contra luxum et avaritiam praecepta deorum suorum populo Romano data; cui utinam tantum casta et modesta reticerent, ac non etiam ab illo probrosa et ignominiosa deposcerent, quibus per falsam divinitatem perniciosam conciliarent auctoritatem.
2 Legant nostra et per prophetas et per sanctum evangelium, et per apostolicos actus et per epistulas tam multa contra avaritiam atque luxuriam ubique populis ad hoc congregatis quam excellenter, quam divine non tamquam ex philosophorum concertationibus strepere, sed tamquam ex oraculis et Dei nubibus intonare.
3 Et tamen luxu atque avaritia saevisque ac turpibus moribus ante adventum Christi rem publicam pessimam ac flagitiosissimam factam non inputant diis suis; adflictionem vero eius, quamcumque isto tempore superbia deliciaeque eorum perpessae fuerint, religioni increpitant Christianae.
4 Cuius praecepta de iustis probisque moribus si simul audirent atque curarent reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, iuvenes et virgines, seniores cum iunioribus, aetas omnis capax et uterque sexus, et quos baptista Iohannes adloquitur, exactores ipsi atque milites: et terras vitae praesentis ornaret sua felicitate res publica, et vitae aeternae culmen beatissime regnatura conscenderet.
5 Sed quia iste audit, ille contemnit, pluresque vitiis male blandientibus quam utili virtutum asperitati sunt amiciores: tolerare Christi famuli iubentur, sive sint reges sive principes sive iudices, sive milites sive provinciales, sive divites sive pauperes, sive liberi sive servi, utriuslibet sexus, etiam pessimam, si ita necesse est, flagitiosissimamque rem publicam et in illa angelorum quadam sanctissima atque augustissima curia caelestique re publica, ubi Dei voluntas lex est, clarissimum sibi locum etiam ista tolerantia comparare.
Augustinus HOME

bke17.26v bnf12214.133

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik