Augustinus, De Civitate Dei, 2, Caput XIV
1 | Deinde quaerimus, ipsi poetae talium fabularum compositores, qui duodecim tabularum lege prohibentur famam laedere civium, tam probrosa in deos convicia iaculantes cur non ut scaenici habeantur inhonesti. Qua ratione rectum est, ut poeticorum figmentorum et ignominiosorum deorum infamentur actores, honorentur auctores? |
2 | An forte Graeco Platoni potius palma danda est, qui cum ratione formaret, qualis esse civitas debeat, tamquam adversarios veritatis poetas censuit urbe pellendos? Iste vero et deorum iniurias indigne tulit et fucari corrumpique figmentis animos civium noluit. |
3 | Confer nunc Platonis humanitatem a civibus decipiendis poetas urbe pellentem cum deorum divinitate honori suo ludos scaenicos expetente. Ille, ne talia vel scriberentur, etsi non persuasit disputando, tamen suasit levitati lasciviaeque Graecorum; isti, ut talia etiam agerentur, iubendo extorserunt gravitati et modestiae Romanorum. |
4 | Nec tantum haec agi voluerunt, sed sibi dicari, sibi sacrari, sibi sollemniter exhiberi. Cui tandem honestius divinos honores decerneret civitas? utrum Platoni haec turpia et nefanda prohibenti, an daemonibus hac hominum deceptione gaudentibus, quibus ille vera persuadere non potuit? Hunc Platonem Labeo inter semideos commemorandum putavit, sicut Herculem, sicut Romulum. |
5 | Semideos autem heroibus anteponit; sed utrosque inter numina conlocat. Verum tamen istum, quem appellat semideum, non heroibus tantum, sed etiam diis ipsis praeferendum esse non dubito. Propinquant autem Romanorum leges disputationibus Platonis, quando ille cuncta poetica figmenta condemnat, isti autem poetis adimunt saltem in homines maledicendi licentiam; ille poetas ab urbis ipsius habitatione, isti saltem actores poeticarum fabularum removent a societate civitatis; et si contra deos ludorum scaenicorum expetitores aliquid auderent, forte undique removerent. |
6 | Nequaquam igitur leges ad instituendos bonos aut corrigendos malos mores a diis suis possent accipere seu sperare Romani, quos legibus suis vincunt atque convincunt. Illi enim honori suo deposcunt ludos scaenicos, isti ab honoribus omnibus repellunt homines scaenicos; illi celebrari sibi iubent figmentis poeticis opprobria deorum, isti ab opprobriis hominum deterrent inpudentiam poetarum. |
7 | Semideus autem ille Plato et talium deorum libidini restitit, et ab indole Romanorum quid perficiendum esset ostendit, qui poetas ipsos vel pro arbitrio mentientes vel hominibus miseris quasi deorum facta pessima imitanda proponentes omnino in civitate bene instituta vivere noluit. |
8 | Nos quidem Platonem nec deum nec semideum perhibemus, nec ulli sancto angelo summi Dei nec veridico prophetae nec apostolo alicui nec cuilibet Christi martyri nec cuiquam Christiano homini comparamus; cuius nostrae sententiae ratio Deo prosperante suo loco explicabitur. |
9 | Sed eum tamen, quando quidem ipsi volunt fuisse semideum, praeferendum esse censemus, si non Romulo et Herculi (quamvis istum nec fratrem occidisse, nec aliquod perpetrasse flagitium quisquam historicorum vel poetarum dixit aut finxit), certe vel Priapo vel alicui Cynocephalo, postremo vel Febri, quae Romani numina partim peregrina receperunt, partim sua propria sacraverunt. |
10 | Quo modo igitur tanta animi et morum mala bonis praeceptis et legibus vel inminentia prohiberent, vel insita extirpanda curarent dii tales, qui etiam seminanda et augenda flagitia curaverunt, talia vel sua vel quasi sua facta per theatricas celebritates populis innotescere cupientes, ut tamquam auctoritate divina sua sponte nequissima libido accenderetur humana, frustra hoc exclamante Cicerone, qui cum de poetis ageret: "Ad quos cum accessit", inquit, "clamor et adprobatio populi quasi cuiusdam magni et sapientis magistri, quas illi obducunt tenebras, quos invehunt metus, quas inflammant cupiditates!" |