monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, V <<<     >>> VII

Augustinus, De Civitate Dei, 2, Caput VI

1 Hinc est quod de vita et moribus civitatum atque populorum a quibus colebantur illa numina non curarunt, ut tam horrendis eos et detestabilibus malis non in agro et uitibus, non in domo atque pecunia, non denique in ipso corpore, quod menti subditur, sed in ipsa mente, in ipso rectore carnis animo, eos impleri ac pessimos fieri sine ulla sua terribili prohibitione permitterent.
2 Aut si prohibebant, hoc ostendatur potius, hoc probetur. Nec nobis nescio quos susurros paucissimorum auribus anhelatos et arcana velut religione traditos iactent, quibus vitae probitas castitasque discatur; sed demonstrentur vel commemorentur loca talibus aliquando conventiculis consecrata, non ubi ludi agerentur obscenis vocibus et motibus histrionum, nec ubi Fugalia celebrarentur effusa omni licentia turpitudinem (et vere Fugalia, sed pudoris et honestatis); sed ubi populi audirent quid dii praeciperent de cohibenda avaritia, ambitione frangenda, luxuria refrenanda, ubi discerent miseri, quod discendum Persius increpat dicens:
Discite, o miseri, et causas cognoscite rerum,
Quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo
Quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,
Quis modus argenti, quid fas optare, quid asper
Utile nummus habet, patriae carisque propinquis
Quantum largiri deceat, quem te Deus esse
Iussit et humana qua parte locatus es in re.
Dicatur in quibus locis haec docentium deorum solebant praecepta recitari et a cultoribus eorum populis frequenter audiri, sicut nos ostendimus ad hoc ecclesias institutas, quaqua versum religio Christiana diffunditur.
Augustinus HOME

bke17.20v bnf12214.111

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik