monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, I <<<     >>> III

Augustinus, De Civitate Dei, 2, Caput II

1 Superiore itaque libro, cum de civitate Dei dicere instituissem, unde hoc universum opus illo adiuvante in manus sumptum est, occurrit mihi resistendum esse primitus eis, qui haec bella, quibus mundus iste conteritur, maximeque Romanae urbis recentem a barbaris vastationem Christianae religioni tribuunt, qua prohibentur nefandis sacrificiis servire daemonibus, cum potius hoc deberent tribuere Christo, quod propter eius nomen contra institutum moremque bellorum eis, quo confugerent, religiosa et amplissima loca barbari libera praebuerunt, atque in multis famulatum deditum Christo non solum verum, sed etiam timore confictum sic honoraverunt, ut, quod in eos belli iure fieri licuisset, inlicitum sibi esse iudicarent.
2 Inde incidit quaestio, cur haec divina beneficia et ad impios ingratosque pervenerint, et cur illa itidem dura, quae hostiliter facta sunt, pios cum impiis pariter adflixerint? Quam quaestionem per multa diffusam (in omnibus enim cotidianis vel Dei muneribus vel hominum cladibus, quorum utraque bene ac male viventibus permixte atque indiscrete saepe accidunt, solet multos movere) ut pro suscepti operis necessitate dissolverem, aliquantum inmoratus sum maxime ad consolandas sanctas feminas et pie castas, in quibus ab hoste aliquid perpetratum est, quod intulit verecundiae dolorem, etsi non abstulit pudicitiae firmitatem, ne paeniteat eas vitae, quas non est unde possit paenitere nequitiae.
3 Deinde pauca dixi in eos, qui Christianos adversis illis rebus adfectos et praecipue pudorem humiliatarum feminarum quamvis castarum atque sanctarum protervitate inpudentissima exagitant, cum sint nequissimi et inreverentissimi, longe ab eis ipsis Romanis degeneres, quorum praeclara multa laudantur et litterarum memoria celebrantur, immo illorum gloriae vehementer adversi.
4 Romam quippe partam veterum auctamque laboribus foediorem stantem fecerant quam ruentem, quando quidem in ruina eius lapides et ligna, in istorum autem vita omnia non murorum, sed morum munimenta atque ornamenta ceciderunt, cum funestioribus eorum corda cupiditatibus quam ignibus tecta illius urbis arderent.
5 Quibus dictis primum terminavi librum. Deinceps itaque dicere institui, quae mala civitas illa perpessa sit ab origine sua sive apud se ipsam sive in provinciis sibi iam subditis, quae omnia Christianae religioni tribuerent, si iam tunc evangelica doctrina adversus falsos et fallaces deos eorum testificatione liberrima personaret.
Augustinus HOME

bke17.19r bnf12214.105

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik