Augustinus, De Civitate Dei, 2, Caput I
1 | Si rationi perspicuae veritatis infirmus humanae consuetudinis sensus non auderet obsistere, sed doctrinae salubri languorem suum tamquam medicinae subderet, donec divino adiutorio fide pietatis inpetrante sanaretur, non multo sermone opus esset ad convincendum quemlibet vanae opinationis errorem his, qui recte sentiunt et sensa verbis sufficientibus explicant. |
2 | Nunc vero quoniam ille est maior et taetrior insipientium morbus animorum, quo inrationabiles motus suos, etiam post rationem plene redditam, quanta homini ab homine debetur, sive nimia caecitate, qua nec aperta cernuntur, sive obstinatissima pervicacia, qua et ea quae cernuntur non feruntur, tamquam ipsam rationem veritatemque defendunt, fit necessitas copiosius dicendi plerumque res claras, velut eas non spectantibus intuendas, sed quodam modo tangendas palpantibus et coniuentibus offeramus. |
3 | Et tamen quis disceptandi finis erit et loquendi modus, si respondendum esse respondentibus semper existimemus? Nam qui vel non possunt intellegere quod dicitur, vel tam duri sunt adversitate mentis, ut, etiamsi intellexerint, non oboediant, respondent, ut scriptum est, et loquuntur iniquitatem atque infatigabiliter vani sunt. |
4 | Quorum dicta contraria si totiens velimus refellere, quotiens obnixa fronte statuerint non cogitare quid dicant, dum quocumque modo nostris disputationibus contradicant, quam sit infinitum et aerumnosum et infructuosum vides. |
5 | Quam ob rem nec te ipsum, <mi> fili Marcelline, nec alios, quibus hic labor noster in Christi caritate utiliter ac liberaliter servit, tales meorum scriptorum velim iudices, qui responsionem semper desiderent, cum his quae leguntur audierint aliquid contradici, ne fiant similes earum muliercularum, quas commemorat apostolus "semper discentes et numquam ad veritatis scientiam pervenientes". |