monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XXXI <<<     >>> XXXIII

Augustinus, De Civitate Dei, 1, Caput XXXII

1 Verum tamen scitote, qui ista nescitis et qui vos scire dissimulatis, advertite, qui adversus liberatorem a talibus dominis murmuratis: ludi scaenici, spectacula turpitudinum et licentia vanitatum, non hominum vitiis, sed deorum vestrorum iussis Romae instituti sunt.
2 Tolerabilius divinos honores deferretis illi Scipioni quam deos huius modi coleretis. Neque enim erant illi dii suo pontifice meliores. Ecce adtendite, si mens tam diu potatis erroribus ebria vos aliquid sanum cogitare permittit! Dii propter sedandam corporum pestilentiam ludos sibi scaenicos exhiberi iubebant; pontifex autem propter animorum cavendam pestilentiam ipsam scaenam constitui prohibebat.
3 Si aliqua luce mentis animum corpori praeponitis, eligite quem colatis! Neque enim et illa corporum pestilentia ideo conquievit, quia populo bellicoso et solis antea ludis circensibus adsueto ludorum scaenicorum delicata subintravit insania; sed astutia spirituum nefandorum praevidens illam pestilentiam iam fine debito cessaturam aliam longe graviorem, qua plurimum gaudet, ex <hac> occasione non corporibus, sed moribus curavit inmittere, quae animos miserorum tantis obcaecavit tenebris, tanta deformitate foedavit, ut etiam modo (quod incredibile forsitan erit, si a nostris posteris audietur) Romana urbe vastata, quos pestilentia ista possedit atque inde fugientes Carthaginem pervenire potuerunt, in theatris cotidie certatim pro histrionibus insanirent.
Augustinus HOME

bke17.17r bnf12214.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik