monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XXIV <<<     >>> XXVI

Augustinus, De Civitate Dei, 1, Caput XXV

1 At enim timendum est et cavendum, ne libidini subditum corpus inlecebrosissima voluptate animum adliciat consentire peccato. Proinde, inquiunt, non iam propter alienum, sed propter suum peccatum, antequam hoc quisque committat, se debet occidere. Nullo modo quidem hoc faciet animus, ut consentiat libidini carnis suae aliena libidine concitatae, qui Deo potius eiusque sapientiae quam corpori eiusque concupiscentiae subiectus est.
2 Verum tamen si detestabile facinus et damnabile scelus est etiam se ipsum hominem occidere, sicut veritas manifesta proclamat, quis ita desipiat, ut dicat: "Iam nunc peccemus, ne postea forte peccemus; iam nunc perpetremus homicidium, ne postea forte incidamus in adulterium?" Nonne si tantum dominatur iniquitas, ut non innocentia, sed peccata potius eligantur, satius est incertum de futuro adulterium quam certum de praesenti homicidium? Nonne satius est flagitium committere, quod paenitendo sanetur, quam tale facinus, ubi locus salubris paenitentiae non relinquitur?
3 Haec dixi propter eos vel eas, quae non alieni, sed proprii peccati devitandi causa, ne sub alterius libidine etiam excitatae suae forte consentiant, vim sibi, qua moriantur, inferendam putant. Ceterum absit a mente Christiana, quae Deo suo fidit in eoque spe posita eius adiutorio nititur, absit, inquam, ut mens talis quibuslibet carnis voluptatibus ad consensum turpitudinis cedat.
4 Quod si illa concupiscentialis inoboedientia, quae adhuc in membris moribundis habitat, praeter nostrae voluntatis legem quasi lege sua movetur, quanto magis absque culpa est in corpore non consentientis, si absque culpa est in corpore dormientis!
Augustinus HOME

bke17.14r bnf12214.87

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik