Augustinus, De Civitate Dei, 1, Caput XXIV
1 | Nolunt autem isti, contra quos agimus, ut sanctum virum Iob, qui tam horrenda mala in sua carne perpeti maluit quam inlata sibi morte omnibus carere cruciatibus, vel alios sanctos ex litteris nostris summa auctoritate celsissimis fideque dignissimis, qui captivitatem dominationemque hostium ferre quam sibi necem inferre maluerunt, Catoni praeferamus; sed ex litteris eorum eundem illum Marco Catoni Marcum Regulum praeferam. |
2 | Cato enim numquam Caesarem vicerat, cui victus dedignatus est subici et, ne subiceretur, a se ipso elegit occidi: Regulus autem Poenos iam vicerat imperioque Romano Romanus imperator non ex civibus dolendam, sed ex hostibus laudandam victoriam reportaverat; ab eis tamen postea victus maluit eos ferre serviendo quam eis se auferre moriendo. |
3 | Proinde servavit et sub Carthaginiensium dominatione patientiam et in Romanorum dilectione constantiam, nec victum auferens corpus ab hostibus nec invictum animum a civibus. Nec quod se occidere noluit, vitae huius amore fecit. Hoc probavit, cum causa promissi iurisque iurandi ad eosdem hostes, quos gravius in senatu verbis quam <in> bello armis offenderat, sine ulla dubitatione remeavit. |
4 | Tantus itaque vitae huius contemptor, cum saevientibus hostibus per quaslibet poenas eam finire quam se ipse perimere maluit, magnum scelus esse, si se homo interimat, procul dubio iudicavit. Inter omnes suos laudabiles et virtutis insignibus inlustres viros non proferunt Romani meliorem, quem neque felicitas corruperit, nam in tanta victoria mansit pauperrimus; nec infelicitas fregerit, nam ad tanta exitia revertit intrepidus. |
5 | Porro si fortissimi et praeclarissimi viri terrenae patriae defensores deorumque licet falsorum, non tamen fallaces cultores, sed veracissimi etiam iuratores, qui hostes victos more ac iure belli ferire potuerunt, hi ab hostibus victi se ipsos ferire noluerunt et, cum mortem minime formidarent, victores tamen dominos ferre quam eam sibi inferre maluerunt: quanto magis Christiani, verum Deum colentes et supernae patriae suspirantes, ab hoc facinore temperabunt, si eos divina dispositio vel probandos vel emendandos ad tempus hostibus subiugaverit, quos in illa humilitate non deserit, qui propter eos tam humiliter altissimus venit, praesertim quos nullius militaris potestatis vel talis militiae iura constringunt ipsum hostem ferire superatum. |
6 | Quis ergo tam malus error obrepit, ut homo se occidat, vel quia in eum peccavit, vel ne in eum peccet inimicus, cum vel peccatorem vel peccaturum ipsum occidere non audeat inimicum? |