Augustinus, De Civitate Dei, 1, Caput XX
1 | Neque enim frustra in sanctis canonicis libris nusquam nobis divinitus praeceptum permissumve reperiri potest, ut vel ipsius adipiscendae inmortalitatis vel ullius cavendi carendive mali causa nobismet ipsis necem inferamus. Nam et prohibitos nos esse intellegendum est, ubi lex ait: Non occides, praesertim quia non addidit: "proximum tuum", sicut falsum testimonium cum vetaret: "Falsum", inquit, "testimonium non dices adversus proximum tuum." Nec ideo tamen si adversus se ipsum quisquam falsum testimonium dixerit, ab hoc crimine se putaverit alienum, quoniam regulam diligendi proximum a semet ipso dilector accepit, quando quidem scriptum est: "Diliges proximum tuum tamquam te ipsum." Porro si falsi testimonii non minus reus est qui de se ipso falsum fatetur, quam si adversus proximum hoc faceret, cum in eo praecepto, quo falsum testimonium prohibetur, adversus proximum prohibeatur possitque non recte intellegentibus videri non esse prohibitum, ut adversus se ipsum quisque falsus testis adsistat: quanto magis intellegendum est non licere homini se ipsum occidere, cum in eo, quod scriptum est: "Non occides," nihilo deinde addito nullus, nec ipse utique, cui praecipitur, intellegatur exceptus! |
2 | Unde quidam hoc praeceptum etiam in bestias ac pecora conantur extendere, ut ex hoc nullum etiam illorum liceat occidere. Cur non ergo et herbas et quidquid humo radicitus alitur ac figitur? Nam et hoc genus rerum, quamvis non sentiat, dicitur vivere ac per hoc potest et mori, proinde etiam, cum vis adhibetur, occidi. Unde et apostolus, cum de huius modi seminibus loqueretur: "Tu", inquit, "quod seminas non vivificatur, nisi moriatur;" et in psalmo scriptum est: "Occidit vites eorum in grandine." Num igitur ob hoc, cum audimus "Non occides", virgultum vellere nefas ducimus et Manichaeorum errori insanissime adquiescimus? |
3 | His igitur deliramentis remotis cum legimus: Non occides, si propterea non accipimus hoc dictum de frutectis esse, quia nullus eis sensus est, nec de inrationalibus animantibus, volatilibus natatilibus, ambulatilibus reptilibus, quia nulla nobis ratione sociantur, quam non eis datum est nobiscum habere communem (unde iustissima ordinatione creatoris et vita et mors eorum nostris usibus subditur): restat ut de homine intellegamus, quod dictum est: Non occides, nec alterum ergo nec te. |
4 | Neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit. |