monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XVIII <<<     >>> XX

Augustinus, De Civitate Dei, 1, Caput XIX

1 An forte huic perspicuae rationi, qua dicimus corpore oppresso nequaquam proposito castitatis ulla in malum consensione mutato illius tantum esse flagitium, qui opprimens concubuerit, non illius, quae oppressa concumbenti nulla voluntate consenserit, contradicere audebunt hi, contra quos feminarum Christianarum in captivitate oppressarum non tantum mentes, verum etiam corpora sancta defendimus? Lucretiam certe, matronam nobilem veteremque Romanam, pudicitiae magnis efferunt laudibus.
2 Huius corpore cum violenter oppresso Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa scelus improbissimi iuvenis marito Collatino et propinquo Bruto, viris clarissimis et fortissimis, indicavit eosque ad vindictam constrinxit. Deinde foedi in se commissi aegra atque inpatiens se peremit.
3 Quid dicemus? Adultera haec an casta iudicanda est? Quis in hac controversia laborandum putaverit? Egregie quidam ex hoc veraciterque declamans ait: "Mirabile dictu, duo fuerunt et adulterium unus admisit." Splendide atque verissime.
4 Intuens enim in duorum corporum commixtione unius inquinatissimam cupiditatem, alterius castissimam voluntatem, et non quid coniunctione membrorum, sed quid animorum diversitate ageretur adtendens:
"Duo", inquit, "fuerunt, et adulterium unus admisit."
Sed quid est hoc, quod in eam gravius vindicatur, quae adulterium non admisit?
5 Nam ille patria cum patre pulsus est, haec summo est mactata supplicio. Si non est illa inpudicitia qua invita opprimitur, non est haec iustitia qua casta punitur. Vos appello, leges iudicesque Romani. Nempe post perpetrata facinora nec quemquam scelestum indemnatum inpune voluistis occidi.
6 Si ergo ad vestrum iudicium quisquam deferret hoc crimen vobisque probaretur non solum indemnatam, verum etiam castam et innocentem interfectam esse mulierem, nonne eum, qui id fecisset, severitate congrua plecteretis? Hoc fecit illa Lucretia; illa, illa sic praedicata Lucretia innocentem, castam, vim perpessam Lucretiam insuper interemit.
7 Proferte sententiam. Quod si propterea non potestis, quia non adstat quam punire possitis, cur interfectricem innocentis et castae tanta praedicatione laudatis? Quam certe apud infernos iudices etiam tales, quales poetarum vestrorum carminibus cantitantur, nulla ratione defenditis, constitutam scilicet inter illos,
                                           qui sibi letum
Insontes peperere manu lucemque perosi
Proiecere animas;
cui ad superna redire cupienti
Fas obstat, tristisque palus inamabilis undae
Adligat.
An forte ideo ibi non est, quia non insontem, sed male sibi consciam se peremit?
8 Quid si enim (quod ipsa tantummodo nosse poterat) quamvis iuueni violenter inruenti etiam sua libidine inlecta consensit idque in se puniens ita doluit, ut morte putaret expiandum? Quamquam ne sic quidem se occidere debuit, si fructuosam posset apud deos falsos agere paenitentiam.
9 Verum tamen si forte ita est falsumque est illud, quod duo fuerunt et adulterium unus admisit, sed potius ambo adulterium commiserunt, unus manifesta invasione, altera latente consensione: non se occidit insontem, et ideo potest a litteratis eius defensoribus dici non esse apud inferos inter illos, "qui sibi letum insontes peperere manu." Sed ita haec causa ex utroque latere coartatur, ut, si extenuatur homicidium, adulterium confirmetur; si purgatur adulterium, homicidium cumuletur; nec omnino invenitur exitus, ubi dicitur: "Si adulterata, cur laudata; si pudica, cur occisa?" Nobis tamen in hoc tam nobili feminae huius exemplo ad istos refutandos, qui Christianis feminis in captivitate compressis alieni ab omni cogitatione sanctitatis insultant, sufficit quod in praeclaris eius laudibus dictum est: "Duo fuerunt et adulterium unus admisit." Talis enim ab eis Lucretia magis credita est, quae se nullo adulterino potuerit maculare consensu.
10 Quod ergo se ipsam, quoniam adulterum pertulit, etiam non adultera occidit, non est pudicitiae caritas, sed pudoris infirmitas. Puduit enim eam turpitudinis alienae in se commissae, etiamsi non secum, et Romana mulier, laudis avida nimium, verita est ne putaretur, quod violenter est passa cum viveret, libenter passa si viveret.
11 Unde ad oculos hominum testem mentis suae illam poenam adhibendam putavit, quibus conscientiam demonstrare non potuit. Sociam quippe facti se credi erubuit, si, quod alius in ea fecerat turpiter, ferret ipsa patienter. Non hoc fecerunt feminae Christianae, quae passae similia vivunt tamen nec in se ultae sunt crimen alienum, ne aliorum sceleribus adderent sua, si, quoniam hostes in eis concupiscendo stupra commiserant, illae in se ipsis homicidia erubescendo committerent.
12 Habent quippe intus gloriam castitatis, testimonium conscientiae; habent autem coram oculis Dei sui nec requirunt amplius, ubi quid recte faciant non habent amplius, ne devient ab auctoritate legis divinae, cum male devitant offensionem suspicionis humanae.
Augustinus HOME

bke17.11r bnf12214.78

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XVIII <<<     >>> XX
monumenta.ch > Augustinus > 19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik