monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XVII <<<     >>> XIX

Augustinus, De Civitate Dei, 1, Caput XVIII

1 At enim, ne vel aliena polluat libido, metuitur. Non polluet, si aliena erit; si autem polluet, aliena non erit. Sed cum pudicitia virtus sit animi comitemque habeat fortitudinem, qua potius quaelibet mala tolerare quam malo consentire decernit, nullus autem magnanimus et pudicus in potestate habeat, quid de sua carne fiat, sed tantum quid adnuat mente vel renuat: quis eadem sana mente putaverit perdere se pudicitiam, si forte in adprehensa et oppressa carne sua exerceatur et expleatur libido non sua?
2 Si enim hoc modo pudicitia perit, profecto pudicitia virtus animi non erit, nec pertinebit ad ea bona, quibus bene vivitur, sed in bonis corporis numerabitur, qualia sunt vires pulchritudo sana valetudo, ac si quid huius modi est; quae bona, etiamsi minuantur, bonam iustamque vitam omnino non minuunt.
3 Quod si tale aliquid est pudicitia, ut quid pro illa, ne amittatur, etiam <cum> periculo corporis laboratur? Si autem animi bonum est, etiam oppresso corpore non amittitur. Quin etiam sanctae continentiae bonum cum inmunditiae carnalium concupiscentiarum non cedit, et ipsum corpus sanctificatur, et ideo, cum eis non cedere inconcussa intentione persistit, nec de ipso corpore perit sanctitas, quia eo sancte utendi perseverat voluntas et, quantum est in ipso, etiam facultas. Neque enim eo corpus sanctum est, quod eius membra sunt integra, aut eo, quod nullo contrectantur adtactu, cum possint diversis casibus etiam vulnerata vim perpeti, et medici aliquando saluti opitulantes haec ibi faciant, quae horret aspectus.
4 Obstetrix virginis cuiusdam integritatem manu velut explorans sive malevolentia sive inscitia sive casu, dum inspicit, perdidit. Non opinor quemquam tam stulte sapere, ut huic perisse aliquid existimet etiam de ipsius corporis sanctitate, quamvis membri illius integritate iam perdita.
5 Quocirca proposito animi permanente, per quod etiam corpus sanctificari meruit, nec ipsi corpori aufert sanctitatem violentia libidinis alienae, quam servat perseverantia continentiae suae. An vero si aliqua femina mente corrupta violatoque proposito, quod Deo voverat, pergat vitianda ad deceptorem suum, ad hoc eam pergentem sanctam vel corpore dicimus, ea sanctitate animi, per quam corpus sanctificabatur, amissa atque destructa?
6 Absit hic error et hinc potius admoneamur ita non amitti corporis sanctitatem manente animi sanctitate etiam corpore oppresso, sicut amittitur et corporis sanctitas violata animi sanctitate etiam corpore intacto. Quam ob rem non habet quod in se morte spontanea puniat femina sine ulla sua consensione violenter oppressa et alieno conpressa peccato; quanto minus antequam hoc fiat!
7 ne admittatur homicidium certum, cum ipsum flagitium, quamvis alienum, adhuc pendet incertum.
Augustinus HOME

bke17.10v bnf12214.73

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik