Augustinus, De Civitate Dei, 1, Caput XV
1 | Habent tamen isti de captivitate religionis causa etiam sponte toleranda et in suis praeclaris viris nobilissimum exemplum. Marcus Regulus, imperator populi Romani, captivus apud Carthaginienses fuit. Qui cum sibi mallent a Romanis suos reddi quam eorum tenere captivos, ad hoc impetrandum etiam istum praecipue Regulum cum legatis suis Romam miserunt, prius iuratione constrictum, si quod volebant minime peregisset, rediturum esse Carthaginem. |
2 | Perrexit ille atque in senatu contraria persuasit, quoniam non arbitrabatur utile esse Romanae rei publicae mutare captivos. Nec post hanc persuasionem a suis ad hostes redire compulsus est, sed quia iuraverat, id sponte complevit. At illi eum excogitatis atque horrendis cruciatibus necaverunt. |
3 | Inclusum quippe angusto ligno, ubi stare cogeretur, clavisque acutissimis undique confixo, ut se in nullam eius partem sine poenis atrocissimis inclinaret, etiam vigilando peremerunt. Merito certe laudant virtutem tam magna infelicitate maiorem. |
4 | Et per deos ille iuraverat, quorum cultu prohibito has generi humano clades isti opinantur infligi. Qui ergo propterea colebantur, ut istam vitam prosperam redderent, si verum iuranti has inrogari poenas seu voluerunt seu permiserunt, quid periuro gravius irati facere potuerunt? |
5 | Sed cur non ratiocinationem meam potius ad utrumque concludam? Deos certe ille sic coluit, ut propter iuris iurandi fidem nec maneret in patria, nec inde quolibet ire, sed ad suos acerrimos inimicos redire minime dubitaret. Hoc si huic vitae utile existimabat, cuius tam horrendum exitum meruit, procul dubio fallebatur. |
6 | Suo quippe docuit exemplo nihil deos ad istam temporalem felicitatem suis prodesse cultoribus, quando quidem ille eorum deditus cultui et victus et captivus abductus et, quia noluit aliter quam per eos iuraverat facere, novo ac prius inaudito nimiumque horribili supplicii genere cruciatus extinctus est. |
7 | Si autem deorum cultus post hanc vitam velut mercedem reddit felicitatem, cur calumniantur temporibus Christianis, ideo dicentes Urbi accidisse illam calamitatem, quia deos suos colere destitit, cum potuerit etiam illos diligentissime colens tam infelix fieri, quam ille Regulus fuit? Nisi forte contra clarissimam veritatem tanta quisquam dementia mirae caecitatis obnititur, ut contendere audeat universam civitatem deos colentem infelicem esse non posse unum vero hominem posse, quod videlicet potentia deorum suorum multos potius sit idonea conservare quam singulos, cum multitudo constet ex singulis. Si autem dicunt M. Regulum etiam in illa captivitate illisque cruciatibus corporis animi virtute beatum esse potuisse, virtus potius vera quaeratur, qua beata esse possit et civitas. |
8 | Neque enim aliunde beata civitas, aliunde homo, cum aliud civitas non sit quam concors hominum multitudo. Quam ob rem nondum interim disputo, qualis in Regulo virtus fuerit; sufficit nunc, quod isto nobilissimo exemplo coguntur fateri non propter corporis bona vel earum rerum, quae extrinsecus homini accidunt, colendos deos, quando quidem ille carere his omnibus maluit quam deos per quos iuravit offendere. |
9 | Sed quid faciamus hominibus, qui gloriantur se talem habuisse civem, qualem timent habere civitatem? Quod si non timent, tale ergo aliquid, quale accidit Regulo, etiam civitati tam diligenter quam ille deos colenti accidere potuisse fateantur et Christianis temporibus non calumnientur. |
10 | Verum quia de illis Christianis orta quaestio est, qui etiam captivati sunt, hoc intueantur et taceant, qui saluberrimae religioni hinc inpudenter atque inprudenter inludunt, quia, si diis eorum probro non fuit, quod adtentissimus cultor illorum, dum eis iuris iurandi fidem servaret, patria caruit, cum aliam non haberet, captivusque apud hostes per longam mortem supplicio novae crudelitatis occisus est, multo minus nomen criminandum est Christianum in captivitate sacratorum suorum, qui supernam patriam veraci fide expectantes etiam in suis sedibus peregrinos se esse noverunt. |