1 | Quid igitur in illa rerum vastitate Christiani passi sunt, quod non eis magis fideliter ista considerantibus ad provectum valeret? Primum quod ipsa peccata, quibus Deus indignatus implevit tantis calamitatibus mundum, humiliter cogitantes, quamvis longe absint a facinerosis flagitiosis atque impiis, tamen non usque adeo se a delictis deputant alienos, ut nec temporalia pro eis mala perpeti se iudicent dignos. |
2 | Excepto enim quod unusquisque quamlibet laudabiliter vivens cedit in quibusdam carnali concupiscentiae, etsi non ad facinorum inmanitatem et gurgitem flagitiorum atque impietatis abominationem, ad aliqua tamen peccata vel rara vel tanto crebriora, quanto minora -- hoc ergo excepto quis tandem facile reperitur, qui eosdem ipsos, propter quorum horrendam superbiam luxuriamque et avaritiam atque execrabiles iniquitates et impietates Deus, sicut minando praedixit, conterit terras, sic habeat, ut habendi sunt? |
3 | sic cum eis vivat, ut cum talibus est vivendum? Plerumque enim ab eis docendis ac monendis, aliquando etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur, vel cum laboris piget, vel cum os eorum verecundamur offendere, vel cum inimicitias devitamus, ne impediant et noceant in istis temporalibus rebus, sive quas adipisci adhuc adpetit nostra cupiditas, sive quas amittere formidat infirmitas, ita ut, quamvis bonis malorum vita displiceat et ideo cum eis non incidant in illam damnationem, quae post hanc vitam talibus praeparatur, tamen, quia propterea peccatis eorum damnabilibus parcunt, dum eos in suis licet levibus et venialibus metuunt, iure cum eis temporaliter flagellantur, quamvis in aeternum minime puniantur, iure istam vitam, quando divinitus adfliguntur cum eis, amaram sentiunt, cuius amando dulcedinem peccantibus eis amari esse noluerunt. Nam si propterea quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit vel eisdem ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, vel ad bonam vitam et piam erudiendos impediant alios infirmos et premant atque avertant a fide: non videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. |
4 | Illud est culpabile, quod hi, qui dissimiliter vivunt et a malorum factis abhorrent, parcunt tamen peccatis alienis, quae dedocere aut obiurgare deberent, dum eorum offensiones cavent, ne sibi noceant in his rebus, quibus licite boni atque innocenter utuntur, sed cupidius, quam oportebat eos, qui in hoc mundo peregrinantur et spem supernae patriae prae se gerunt. |
5 | Non solum quippe infirmiores, vitam ducentes coniugalem, filios habentes vel habere quaerentes, domos ac familias possidentes, (quos apostolus in ecclesiis adloquitur docens et monens quem ad modum vivere debeant et uxores cum maritis et mariti cum uxoribus, et filii cum parentibus et parentes cum filiis, et servi cum dominis et domini cum servis) multa temporalia, multa terrena libenter adipiscuntur et moleste amittunt, propter quae non audent offendere homines, quorum sibi vita contaminatissima et consceleratissima displicet; verum etiam hi, qui superiorem vitae gradum tenent nec coniugalibus vinculis inretiti sunt et victu parvo ac tegimento utuntur, plerumque, suae famae ac saluti dum insidias atque impetus malorum timent, ab eorum reprehensione sese abstinent, et quamvis non in tantum eos metuant, ut ad similia perpetranda quibuslibet eorum terroribus atque inprobitatibus cedant, ea ipsa tamen, quae cum eis non perpetrant, nolunt plerumque corripere, cum fortasse possint aliquos corripiendo corrigere, ne, si non potuerint, sua salus ac fama in periculum exitiumque perveniat, nec ea consideratione, qua suam famam ac salutem vident esse necessariam utilitati erudiendorum hominum, sed ea potius infirmitate, qua delectat lingua blandiens et humanus dies et reformidatur vulgi iudicium et carnis excruciatio vel peremptio, hoc est propter quaedam cupiditatis vincula, non propter officia caritatis. Non mihi itaque videtur haec parva esse causa, quare cum malis flagellentur et boni, quando Deo placet perditos mores etiam temporalium poenarum adflictione punire. |
6 | Flagellantur enim simul, non quia simul agunt malam vitam, sed quia simul amant temporalem vitam, non quidem aequaliter, sed tamen simul, quam boni contemnere deberent, ut illi correpti atque correcti consequerentur aeternam, ad quam consequendam si nollent esse socii, ferrentur et diligerentur inimici, quia donec vivunt semper incertum est utrum voluntatem sint in melius mutaturi. |
7 | Qua in re non utique parem, sed longe graviorem habent causam, quibus per prophetam dicitur: "Ille quidem in suo peccato morietur, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram." Ad hoc enim speculatores, hoc est populorum praepositi, constituti sunt in ecclesiis, ut non parcant obiurgando peccata. |
8 | Nec ideo tamen ab huius modi culpa penitus alienus est, qui, licet praepositus non sit, in eis tamen, quibus vitae huius necessitate coniungitur, multa monenda vel arguenda novit et neglegit, devitans eorum offensiones propter illa quibus in hac vita non indebitis utitur, sed plus quam debuit delectatur. |
9 | Deinde habent aliam causam boni, quare temporalibus affligantur malis, qualem habuit Iob: ut sibi ipse humanus animus sit probatus et cognitus, quanta virtute pietatis gratis Deum diligat. |