monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, VII <<<     >>> IX

Augustinus, De Civitate Dei, 1, Caput VIII

1 Dicet aliquis: "Cur ergo ista divina misericordia etiam ad impios ingratosque pervenit?" Cur putamus, nisi quia eam ille praebuit, qui cotidie "facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos?" Quamvis enim quidam eorum ista cogitantes paenitendo ab impietate se corrigant, quidam vero, sicut apostolus dicit, "divitias bonitatis et longanimitatis Dei contemnentes secundum duritiam cordis sui et cor inpaenitens thesaurizent sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius: tamen patientia Dei ad paenitentiam invitat malos, sicut flagellum Dei ad patientiam erudit bonos; itemque misericordia Dei fovendos amplectitur bonos, sicut severitas Dei puniendos corripit malos. Placuit quippe divinae providentiae praeparare in posterum bona iustis, quibus non fruentur iniusti, et mala impiis, quibus non excruciabuntur boni; ista vero temporalia bona et mala utrisque voluit esse communia, ut nec bona cupidius adpetantur, quae mali quoque habere cernuntur; nec mala turpiter evitentur, quibus et boni plerumque adficiuntur."
2 Interest autem plurimum, qualis sit usus vel earum rerum, quae prosperae, vel earum, quae dicuntur adversae. Nam bonus temporalibus nec bonis extollitur nec malis frangitur; malus autem ideo huiusce modi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur.
3 Ostendit tamen Deus saepe etiam in his distribuendis evidentius operationem suam. Nam si nunc omne peccatum manifesta plecteret poena, nihil ultimo iudicio servari putaretur; rursus si nullum nunc peccatum puniret aperta divinitas, nulla esse divina providentia crederetur.
4 Similiter in rebus secundis, si non eas Deus quibusdam petentibus evidentissima largitate concederet, non ad eum ista pertinere diceremus; itemque si omnibus eas petentibus daret, non nisi propter talia praemia serviendum illi esse arbitraremur, nec pios nos faceret talis servitus, sed potius cupidos et avaros.
5 Haec cum ita sint, quicumque boni et mali pariter adflicti sunt, non ideo ipsi distincti non sunt, quia distinctum non est quod utrique perpessi sunt. Manet enim dissimilitudo passorum etiam in similitudine passionum, et licet sub eodem tormento non est idem virtus et vitium.
6 Nam sicut sub uno igne aurum rutilat palea fumat, et sub eadem tribula stipulae comminuuntur frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem preli pondere exprimitur: ita una eademque vis inruens bonos probat purificat eliquat, malos damnat vastat exterminat.
7 Unde in eadem adflictione mali Deum detestantur atque blasphemant, boni autem precantur et laudant. Tantum interest, non qualia, sed qualis quisque patiatur. Nam pari motu exagitatum et exhalat horribiliter caenum et suaviter fragrat unguentum.
Augustinus HOME

bke17.4v bnf12214.49

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik