monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, V <<<     >>> VII

Augustinus, De Civitate Dei, 1, Caput VI

1 Quid ergo per multas gentes, quae inter se bella gesserunt et nusquam victis in deorum suorum sedibus pepercerunt, noster sermo discurrat? Romanos ipsos videamus, ipsos, inquam, recolamus respiciamusque Romanos, de quorum praecipua laude dictum est:
Parcere subiectis et debellare superbos,
et quod accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant: quando tot tantasque urbes, ut late dominarentur, expugnatas captasque everterunt, legatur nobis quae templa excipere solebant, ut ad ea quisquis confugisset liberaretur.
2 An illi faciebant et scriptores earundem rerum gestarum ista reticebant? Ita vero, qui ea quae laudarent maxime requirebant, ista praeclarissima secundum ipsos pietatis indicia praeterirent? Egregius Romani nominis Marcus Marcellus, qui Syracusas urbem ornatissimam cepit, refertur eam prius flevisse ruituram et ante eius sanguinem suas illi lacrimas effudisse. Gessit et curam pudicitiae etiam in hoste servandae.
3 Nam priusquam oppidum victor iussisset invadi, constituit edicto, ne quis corpus liberum violaret. Eversa est tamen civitas more bellorum, nec uspiam legitur ab imperatore tam casto atque clementi fuisse praeceptum, ut quisquis ad illud vel illud templum fugisset haberetur inlaesus.
4 Quod utique nullo modo praeteriretur, quando nec eius fletus nec quod edixerat pro pudicitia minime violanda potuit taceri. Fabius, Tarentinae urbis eversor, a simulacrorum depraedatione se abstinuisse laudatur.
5 Nam cum ei scriba suggessisset quid de signis deorum, quae multa capta fuerant, fieri iuberet, continentiam suam etiam iocando condivit. Quaesivit enim cuius modi essent, et cum ei non solum multa grandia, verum etiam renuntiarentur armata: "Relinquamus", inquit, "Tarentinis deos iratos." Cum igitur nec illius fletum nec huius risum, nec illius castam misericordiam nec huius facetam continentiam Romanarum rerum gestarum scriptores tacere potuerint: quando praetermitteretur, si aliquibus hominibus in honorem cuiuspiam deorum suorum sic pepercissent, ut in quoquam templo caedem vel captivitatem fieri prohiberent?
Augustinus HOME

bke17.4r bnf12214.47

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik