monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, Prologus <<<     >>> II

Augustinus, De Civitate Dei, 1, Caput I

1 Ex hac namque existunt inimici, adversus quos defendenda est Dei civitas, quorum tamen multi correcto impietatis errore cives in ea fiunt satis idonei; multi vero in eam tantis exardescunt ignibus odiorum tamque manifestis beneficiis redemptoris eius ingrati sunt, ut hodie contra eam linguas non moverent, nisi ferrum hostile fugientes in sacratis eius locis vitam, de qua superbiunt, invenirent.
2 An non etiam illi Romani Christi nomini infesti sunt, quibus propter Christum barbari pepercerunt? Testantur hoc martyrum loca et basilicae apostolorum, quae in illa vastatione Urbis ad se confugientes suos alienosque receperunt.
3 Huc usque cruentus saeviebat inimicus, ibi accipiebat limitem trucidatoris furor, illo ducebantur a miserantibus hostibus, quibus etiam extra ipsa loca pepercerant, ne in eos incurrerent, qui similem misericordiam non habebant. Qui tamen etiam ipsi alibi truces atque hostili more saevientes posteaquam ad loca illa veniebant, ubi fuerat interdictum quod alibi belli iure licuisset, et tota feriendi refrenabatur inmanitas et captivandi cupiditas frangebatur.
4 Sic evaserunt multi, qui nunc Christianis temporibus detrahunt et mala, quae illa civitas pertulit, Christo inputant; bona vero, quae in eos ut viverent propter Christi honorem facta sunt, non inputant Christo nostro, sed fato suo, cum potius deberent, si quid recti saperent, illa, quae ab hostibus aspera et dura perpessi sunt, illi providentiae divinae tribuere, quae solet corruptos hominum mores bellis emendare atque conterere itemque vitam mortalium iustam atque laudabilem talibus adflictionibus exercere probatamque vel in meliora transferre vel in his adhuc terris propter usus alios detinere; illud vero, quod eis vel ubicumque propter Christi nomen vel in locis Christi nomini dicatissimis et amplissimis ac pro largiore misericordia ad capacitatem multitudinis electis praeter bellorum morem truculenti barbari pepercerunt, hoc tribuere temporibus Christianis, hinc Deo agere gratias, hinc ad eius nomen veraciter currere, ut effugiant poenas ignis aeterni, quod nomen multi eorum mendaciter usurparunt, ut effugerent poenas praesentis exitii. Nam quos vides petulanter et procaciter insultare servis Christi, sunt in eis plurimi, qui illum interitum clademque non evasissent, nisi servos Christi se esse finxissent.
5 Et nunc ingrata superbia atque impiissima insania eius nomini resistunt corde perverso, ut sempiternis tenebris puniantur, ad quod nomen ore vel subdolo confugerunt, ut temporali luce fruerentur.
Augustinus HOME

bke17.2r bnf12214.39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik