monumenta.ch > Augustinus > § 58
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 57 <<<     >>>

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 58

1 Quapropter, fratres, si tamen non irascimini quia fratres uocamus - illi enim, cum hoc a nobis audirent, iniuriam sibi fieri apud acta dixerunt nec mandato nostro ammoniti, ubi hoc ex propheta testimonium positum est, recolere potuerunt deum praecepisse: dicite 'fratres nostri estis' (bis) qui uos oderunt et qui uos detestantur, ut nomen domini honorificetur et appareat illis in iucunditate, ipsi autem erubescant - , ergo iam, fratres, appareat uobis nomen domini in iucunditate, quod super nos inuocatum est et cuius utrique sacramenta portantes non inmerito dicimur fratres.
2 iam pacem amate, consuetudinem litigiosam et calumniosam iam saltem conuictam confusamque relinquite nec ipsos odieritis, quando ad nos correcti transeunt, sed quando in errore nefario permanentes uos adhuc usque seducunt.
3 nec sibi ipsi magni uideantur, quod eis honorem in unitate deferimus quem possideant liberandi; hunc enim habentes extra unitatem magis sunt inde damnandi.
4 signa quippe militaria perniciosius ab usurpatoribus habentur quam si omnino non haberentur, nec tamen eis correctis et in castra imperatoris redactis illa franguntur aut abolentur, sed eos, quos antea prodebant atque puniebant, iam ornare incipiunt et munire.
5 quid adhuc adtenditis ad eorum insanas querellas et uana mendacia? nocte causa finita est, sed ut nox finiretur erroris; nocte dicta sententia est, sed fulgens lumine ueritatis.
6 inclusos se tamquam in carcere fuisse conquesti sunt; ibi et nos eramus: aut utrisque facta est iniuria aut utrisque adhibita diligentia.
7 sed quomodo dicamus iniuriam, quando in tam, spatioso et lucido et refrigeranti loco nos fuisse recolimus? aut quomodo erat carcer, ubi erat et iudex? postremo clausum fuisse nos nesciebamus, qui simul intus eramus.
8 ipsi unde sciunt, nisi quia fugere fortasse uoluerunt? sed quis non uideat, quod ista inania et ridenda potius quam refellenda de tali cognitore non dicerent, si pro sua causa possent ualidum aliquid inuenire quod dicerent? scimus quam multi uestrum et forte omnes aut paene omnes dicere soleatis: fo si in unum locum conuenirent, o si aliquando conferrent atque illis disputantibus ueritas appareret!' ecce factum est, ecce conuicta est falsitas, ecce apparuit ueritas.
9 quid adhuc fugitur unitas, quid adhuc contemnitur caritas? quid nobis (opus) est per nomina hominum diuidi? qui nos creauit unus est deus, qui nos redemit unus est Christus, qui nos consociare debet unus est spiritus.
10 iam nomen domini honoretur et appareat uobis in iucunditate, ut agnoscatis fratres uestros in ipsius unitate.
11 iam in prosecutionibus episcoporum uestrorum qui nos separabat error est uictus: aliquando in cordibus uestris uincatur et diabolus et gregi suo collecto atque pacato sit propitius qui hoc praecepit Christus.
Augustinus HOME

bnf13367.125

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik