monumenta.ch > Augustinus > § 57
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 56 <<<     >>> § 58

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 57

1 Eat nunc pars Donati totiens inprobata, totiens calumniosa, totiens mendax, totiens confutata, totiens modis omnibus superata atque confusa: adhuc iactet iudicem a nobis fuisse corruptum.
2 quasi uox alia uictis esse consueuit! prorsus iudex corrumpendus fuit, ut quod ipsi bene egerant illius infirmaret auctoritas.
3 sed nec male illos egisse dixerim; immo uero optime egerunt, qui contra suos errores pro ueritate tanta dixerunt.
4 nam si causa eorum consideretur, re uera contra ipsos, si autem prosecutiones eorum legantur, magis secundum ipsos iudicauit.
5 an uero in ea causa ille qui medius erat aduersaretur nobis, in qua illi qui ex aduerso stabant dixerunt protulerunt recitauerunt tanta pro nobis? quid emere a iudice deberemus, quando ab aduersariis illa non emimus quae iudicem cogerent, etiamsi ab ipsis accepisset pecuniam, pro nobis ferre sententiam? quamquam si non eum nossemus deum timentem et iustitiae dilectorem et ab omnibus huiusmodi sordibus alienum, nos in illum talem suspicionem dirigere deberemus, qui [nimia patientia] cum eos uideret premi ueritate nec eis uideri uellet aduersus, nimium patienter pertulit homines per inania uagantes et tam multa superflua dicentes et ad eadem totiens conuicta redeuntes, ut gesta tantis uoluminibus onerata paene omnes pigeret euoluere et quemadmodum acta causa sit legendo cognoscere.
6 quod illi utrum magis inopia ueritatis an industria calliditatis egerint nescio.
7 hinc tamen solum causam tam pessimam utcumque adiuuare potuerunt, quam potius deserere debuerunt.
8 denique si in illos qui egerunt intendant ceteri accusationem eosque potius asserant a nobis fuisse corruptos, ut tot prosecutionibus uel a se prolatis lectionibus sic adiuuarent causam nostram, sic perimerent suam, nescio quemadmodum se possint defendere et ab ista suspicione purgare, nisi forte dicant: 'si corrupti essemus, causam tam malam et per nos et per illos conuictam cito etiam finiremus.
9 nunc uero uel inde credite nos ex animo adfuisse et aliquid prodesse uoluisse, quod multum loquendo egimus, ne quod actum est facile legeretur et nos esse uictos cito cognosceretur'.
10 si hoc ab eis non fieret, nec ipsis nec nobis iurantibus forsitan crederetur illa, quae pro nobis contra se et tam multa dixerunt et tam multa legerunt, gratis eos nobis omnia praestitisse.
11 nec tamen ipsis, sed deo potius hinc agimus gratias.
12 ut enim illa omnia uel loquendo uel legendo pro causa nostra promerent atque propalarent, ueritas eos torsit, non caritas inuitauit.
Augustinus HOME

bnf13367.123

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik