monumenta.ch > Augustinus > § 56
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 55 <<<     >>> § 57

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 56

1 Sicut autem ordo consulum ostendit, quem tunc considerare temporis angustia non sinebat - neque enim praesto erant libelli, qui consulares uocantur, aut quisquam eos rem tam inanem crederet obiecturos, ut respondere nos uellent, quid misso Ingentio gestum fuerit uel utrum omnino sit missus Ingentius, cum et innocentiam Felicis proconsularis sententia declarauerit et eandem sententiam responsio imperatoris ab ipsis prolata et recitata firmauerit, et magis utique ipsi protulissent, si quid misso Ingentio pro se gestum fuisse confiderent - , sicut ergo consulum ordo declarat, primo Caecilianus episcopali iudicio Miltiadis est absolutus, deinde non post longum tempus Felicem proconsulari iudicio constitit innocentem, ac sic postea Caecilianus etiam ab imperatore inter partes cognoscente purgatus est, deinde post aliquot annos aduersarii eius ignominiosa illa indulgentia relaxati sunt.
2 nam Miltiades iudicauit Constantino ter et Licinio iterum consulibus VI Nonas Octobres.
3 Aelianus pro consule causam Felicis audiuit Uolusiano et Anniano consulibus XV Kal. Martiae, id est post menses ferme quattuor.
4 Constantinus ad Eumalium uicarium de purgatione Caeciliani scripsit Sabino et Rufino consulibus IIII Idus Nouembres, id est post biennium et menses prope octo.
5 et idem imperator ad Ualerium uicarium de illorum exilio soluto et eorum furore deo uindici dimittendo litteras dedit Crispo et Constantino iterum consulibus III Nonas Maias, id est post quartum annum et mensem ferme sextum.
6 unde sine ullis ambagibus liquidissime constat siue misso ad comitatum Ingentio siue non misso nihil postea contra Caecilianum fuisse iudicatum, immo eum iudiciis quoque imperialibus uictorem aduersariorum et persecutorum suorum postea declaratum.
7 ;
Augustinus HOME

bnf13367.123