monumenta.ch > Augustinus > § 55
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 54 <<<     >>> § 56

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 55

1 Quid uidetur addi iam posse, ut nos cumulatius adiuuarent? et tamen addiderunt.
2 commemorauerunt enim causam Felicis Aptugensis, a quo Caecilianus fuerat ordinatus, cui Felici traditionis crimen intenderant.
3 absoluto autem Caeciliano cum perficiendae instaretur unitati, quaestionem de isto Felice commouerant, eo modo posse arbitrantes Caecilianum iam purgatum alienis criminibus inretiri.
4 etiam haec ergo causa Felicis discussa est proconsulari iudicio, ubi liquidissime innocentia Felicis apparuit.
5 sed quoniam quidam Ingentius, qui eodem iudicio aduersum Felicem falsum se fecisse confessus est, nec puniri facile debuit, ubi causa episcopi uertebatur, nec facile a proconsule dimitti potuit tanti criminis reus nisi imperatore consulto, quo instante illa omnia gerebantur, rettulit inde pro consule et rescripsit imperator, ut ad eius comitatum idem Ingentius mitteretur, uolens maiores istorum, a quibus cotidie interpellabatur, in praesentia confutari, nihil tamen dubitans de purgatione, immo eam * uerborum quoque suorum manifestatione confirmans, sicut rescriptum eius ostendit.
6 haec nos omnia documenta causae Felicis in manibus habebamus et disposueramus tradere recitanda.
7 in quo ipsi nos praeuenerunt et easdem imperatoris litteras de Ingentio ad se mittendo priores protulerunt et recitauerunt, iam fortasse nobis ea non recitaturis, quia sufficere putabamus etiam causam Caeciliani ita peractam esse, ut nihil amplius exigi uideretur.
8 sed aduersariis nostris id agentibus, ut persecutio, quam maiores eorum apud imperatores nostris maioribus fecerunt, et eorum calumniae superatae cumulatius apparerent, quid faceremus nisi oblata libenter accipere et gratias domino in omnibus agere? Constantini ergo litteras ipsi protulerunt, ipsi recitauerunt.
9 incredibile uidetur esse quod dico, sed gesta testantur: conscriptae sunt eorum prosecutiones, tenentur suscriptiones.
10 ipsi, inquam, recitauerunt Constantinum suscripsisse, quod Aelianus pro consule in causa Felicis (audientiam) praebuerit conpetentem et quod a crimine traditionis innocentem Felicem fuisse constiterit, sed Ingentium ad comitatum suum propterea mitti uoluisse, ut his, inquit, qui in praesentiarum agunt et diurnis diebus interpellare non desinunt, praesentibus et coram adsistentibus apparere et intimari posset frustra eos Caeciliano inuidiam conparasse et aduersus eum uiolenter insurgere uoluisse.
11 ipsi recitauerunt.
12 quis nostrum hoc auderet optare, ut, quos iniquitas fecerat nostros accusatores, eos ueritas nostros faceret defensores? sic et illum Balaam, quem temporibus antiquis ad maledicendum dei populum conduxit iniquitas, benedicere conpulit ueritas.
Augustinus HOME

bnf13367.121

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik