monumenta.ch > Augustinus > § 54
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 53 <<<     >>> § 55

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 54

1 Parum fuit, ut Caecilianum ab imperatore damnatum et mentiendo gloriari auderent et asserendo probare non possent.
2 insuper etiam probauerunt et nostra in eam rem documenta fortius adiuuerunt, Caeciliani absolutionem mansisse firmissimam, non, sicut mentiti fuerant, imperatoris posteriore iudicio in contrarium commutato.
3 nam primo Mileuitanae ecclesiae catholicum episcopum Optatum recitandum petiuerunt, pollicentes inde se probaturos Caecilianum ab imperatore -damnatum.
4 quae lectio cum magis contra eos recitaretur, nemo risum potuit continere.
5 qui tamen risus non utique conscriptioni gestorum potuisset adiungi et omnino latuisset, nisi et ipsum latere non sinerent dicentes: 'audiant qui riserunt'.
6 hoc sane scriptum est et suscriptum.
7 quod enim pro se legi uoluerunt, ambiguum fuit.
8 unde cum rectissime cognitor iussisset paulo superius recitari, ut inde si possent uerba illa clarescerent, hoc recitatum est quod nolebant, id est Caecilianum fuisse purgatum, quem prius legendum dederant non sicut iactabant damnatum, sed Brixae bono pacis retentum.
9 hic cum dixissent illis uerbis Optatum damnationem Caeciliani extenuare uoluisse, dictum est eis, ut euidentem Caeciliani damnationem aliunde recitarent, ut ab Optato eam extenuatam posset ostendi, qui apertissime scripserat Caecilianum fuisse purgatum.
10 hoc cum facere omnino non possent, interiectis atque consummatis omnium morarum superfluis ambagibus apertissime nos adiuuare coeperunt.
11 tamquam enim a nobis essent instructi uel tamquam nobiscum ad innocentiam Caeciliani defendendam declarandamque delecti, cum quaereretur ab eis, ut, si possent, ostenderent quod dicebant, posteriore iudicio Caecilianum ab imperatore damnatum, cuius imperatoris litteras legeramus quae illum ostenderant absolutum, protulerunt libellum maiorum suorum ad eundem Constantinum imperatorem datum, quo apertissime demonstrarent illius iudicio se potius fuisse damnatos.
12 contigit enim eis apud imperatoriam potestatem quod inimicis sancti Danihelis, qui hoc ab eisdem leonibus paHsi sunt quod pati uoluerant innocentem.
13 hic cum breuiter admonuissemus illum libellum pro nobis contra se potius recitasse, aliud addiderunt, proferentes eiusdem imperatoris litteras ad Uerinum uicarium datas, ubi eos grauiter detestatus et domini iudicio, qui iam in eos coeperat uindicare, dimittens ignominiosissima indulgentia de exilio relaxauit.
14 ita manifestissime constitit non solum nullam Caeciliani damnationem fuisse postea consecutam, uerum etiam eius absolutionem atque purgationem et poena illorum et detestabili indulgentia fuisse firmatam.
15 haec tam excellentia documenta.
16 , quod fatendum est, non habe bamus in manibus, sed forsitan, si alicubi esse audiremus, unde nobis gratis dari non possent, quolibet praemio perueniremus ut nobis describenda permitterentur.
17 quantum autem daremus, si uenale proponeretur, ut pro nobis etiam ab ipsis aduersariis legerentur?
Augustinus HOME

bnf13367.120

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik