Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 53
1 | Illud etiam quibus thesauris, quibus opibus, quibus pretiosorum lapidum aggeribus emendum fuit, quod maiores suos apud imperatorem Constantinum persecutos Caecilianum non confiteri tantum, uerum etiam profiteri atque gloriari minime dubitarunt eumque ab imperatore damnatum etiam mentiendo adseuerare conati sunt? ubi est illa uox, qua uos decipere consuerunt nobis inuidiam concitantes, quod apud imperatorem causam agamus ecclesiae? ubi sunt uerba Primiani apud acta magistratus Carthaginiensis expressa: 'illi portant multorum imperatorum sacras, nos sola offerimus euangelia'? ubi est illa praeclara laudatio, qua extollunt separationem suam, dicentes eam esse ecclesiam ueritatis quae persecutionem patitur, non quae facit? nempe elisa est, nempe prostrata. |
2 | leguntur prosecutiones eorum; negare non possunt, quia leguntur etiam suscriptiones eorum. |
3 | tenemus eos confitentes profitentes gloriantes maiores suos Caecilianum apud imperatorem grauiter persecutos, tenemus etiam Caecilianum persequentibus eis ab imperatore damnatum. |
4 | non ergo iam clament segregationem suam ideo esse ecclesiam ueritatis, quia persecutionem non facit sed patitur, aut fateantur non eam fuisse ecclesiam ueritatis, quando a maioribus eorum Caecilianus patiebatur. |
5 | si enim continuo boni sunt qui persecutionem patiuntur, bonus -erat Caecilianus quando patiebatur; si autem potest quidem fieri, ut et mali persecutionem patiantur, sed boni non possunt esse qui faciunt, non erant boni maiores eorum quando Caecilianum persequebantur. |
6 | porro si fieri potest, ut et boni faciant et mali patiantur, non ideo nos culpandi sumus nec ideo isti laudandi, quia tale aliquid patiuntur, quale Caecilianum maioribus suis facientibus passum esse gloriantur. |
7 | et tamen Caecilianum ab imperatore damnatum omnino non constitit, sed in eius absolutione atque. |
8 | purgatione, quae iudicii episcopalis et imperialis recitatione constiterat, nihil postea probari potuit inmutatum. |
9 | ita factum est, ut remota, Caeciliani damnatione, de qua ipsi mentiti sunt, remanserit persecutio, quam maiores suos fecisse confessi sunt. |