1 | Iam illud, si montes aureos daremus, quando emere possemus, quod obiecta sibi Maximiani causa, ut intellegerent eo modo non obfuisse Caeciliano concilium, quo in eum absentem septuaginta episcopi quod uoluerunt pronuntiauerunt, quomodo non obfuit Primiano, cum similiter absentem pro Maximiano centum ferme episcopi damnauerunt, uehementissime perturbati et in horrendas contrusi angustias responderunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae, his paucissimis uerbis totam nostram causam, de qua cum eis superius confligebamus, omnino inuictam esse firmantes? quid enim aliud agebamus, tot testimoniis sanctorum eloquiorum, tanta auctoritate prophetarum apostolorum episcoporum ipsorumque aduersariorum demonstrantes bonos a malis sacramentorum communione non pollui, si corde uoluntate moribus operibus diuersas habeant causas gerantque personae? quid enim aliud laborabamus, nisi ut appareret nec causam causae nec personam praeiudicare personae? hoc ipsi breuiter conpulsi summa necessitate dixerunt, quia, cum a nobis diu diceretur, ueritati cedere noluerunt. |