monumenta.ch > Augustinus > § 51
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 50 <<<     >>> § 52

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 51

1 Illud etiam, quod in causa Maximianistarum ipsi quoque suo iudicio declararunt, nec propter malos unitatem deserendam, qui Maximiani socios a Maximiano dixerunt non fuisse pollutos et eos inde quos damnauerunt in honore integro susceperunt et baptismum Christi licet foris ab ecclesia datum agnoscendum potius quam destruendum esse monstrarunt, cum a Feliciano in schismate baptizatos et cum illo postea receptos iterum baptizare non ausi sunt, etiam hoc ergo cum in nostro mandato legerent, tacendum potius et praetereundum quam ulla contradictione refricandum esse consuerunt.
2 causam etiam Caeciliani a causa ecclesiae in nostro mandato distinctam et tamen etiam ipsam omni ex parte defensam respondendo prorsus non attigerunt.
3 quis ergo eos illi mandato nostro respondisse arbitretur, quando contra haec omnia nullum uerbum facere nec saltem qualiscumque responsionis obumbratione conati sunt? quod autem uisi sunt respondere, legat qui uo- luerit et iudicet eidem ipsi mandato nostro conferens litteras eorum praeter responsionem quam continuo reddidimus, qua omnia uanitatis eorum machinamenta subuersa sunt.
Augustinus HOME

bnf13367.118

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik