monumenta.ch > Augustinus > § 49
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 48 <<<     >>> § 50

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 49

1 Iam uero ut mandato nostro, ubi uniuersam causam complexi fueramus, nec repentinis uerbis, sed conscriptis litteris respondendum putarent, quanti emendum fuit? sic enim constitit eos respondere non potuisse his omnibus, quae in nostro mandato posita nec attingere omnino suis litteris uoluerunt.
2 neque enim potest aliquis dicere prosecutionem nostram memoriter eos non potuisse retinere et propterea rebus necessariis non omnibus respondere uoluisse.
3 editum est eis mandatum nostrum per notoriam postulantibus et hoc ipsum allegantibus, ut instructi possent ad omnia respondere.
4 et cum iam septem delecti essent a ceteris, qui omnia pro omnibus agerent, litteras tamen ipsas, quibus nostro mandato respondere conati sunt, totius concilii sui nomine protulerunt tamquam epistulam ab omnibus illis ad cognitorem datam.
5 quam si nollemus admittere, iure optimo faceremus.
6 neque enim ordinis erat, ut post iniunctam septem hominibus causam iam quicquam nisi per illos qui delecti fuerant ageretur.
7 sed ne litteris nostris litteras eorum timuisse uideremur, sine ulla haesitatione ut legerentur allegarentur admisimus.
8 optandum enim et ut dixi emendum erat, ut post tot dierum dilationem, quam eis petentibus concesseramus, adferrent elucubratum laborem, in quo eos mandato nostro non respondisse satis utrasque litteras legentibus appareret et nos eisdem ipsis litteris eorum sine ulla dilatione mox respondisse constaret.
9 si enim homines tam tardo ingenio sunt, ut eos arbitrentur aliquid dixisse, in quibus locis mandati nostri tacere noluerunt, neminem puto esse tam stolidum, qui etiam in his locis aliquid eos respondisse existimet, in quibus omnino tacuerunt.
10 non enim parua uel quasi contemnenda sunt, cum in his potius omnis causa consistat.
Augustinus HOME

bnf13367.117