monumenta.ch > Augustinus > § 48
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 47 <<<     >>> § 49

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 48

1 Iam uero illud inter hos eorum contentiosissimos strepitus quanti emendum fuit, quod, cum diceremus hoc nos proponere, ut crimina, quae solent obicere nostrae communioni quae per omnes gentes dilatatur, probarent si possent, ut hinc.
2 eorum separatio utrum iusta fuerit nosceretur, responderunt alienam causam nos agere uelle, hoc est transmarinarum ecclesiarum quibus haec non obicerent, quoniam inter Afros esset ista contentio, illas uero ecclesias potius expectare debere, ut eos sibi copulent, qui in hac conlatione uicerint, et ipsi cum eis habeant catholicum nomen? quid ergo adhuc quaeritis quidue dubitatis, quam ecclesiam tenere debeatis? ecce habetis eam, contra quam uestri episcopi causam se non habere confessi sunt, cui communio nostra coniuncta est, unde ipsorum communio separata est.
3 si enim modo eam expectare debere dixerunt, ut qui nostrum uicerint ipsi ei copulentur et cum illa teneant catholicum nomen, iam utique maiores nostri maiores eorum ante uicerunt; ideo illi ecclesiae copulati catholicum nomen in eius unitate tenuerunt.
4 isti autem si a maioribus nostris iam in suis maioribus uicti sunt, quare nobiscum adhuc usque contendunt? si autem uicti non sunt, quare non communicant illi ecclesiae, quam negare catholicam non ualentes nullam causam contra eam se habere confessi sunt? ecce ecclesia catholica transmarina in tot gentibus dilatata, quam debere expectare dixerunt, ut eos sibi qui uicerint copulet, quomodo expectare debet eos sibi copulare qui uicerint, nisi ab eis criminibus, de quibus inter nos agitur, aliena sit? nam si ab eis aliena non est, etiam ipsa rea uicta cum uictis quomodo sibi est copulatura uictores? porro si ab his criminibus, sicut fatentur, aliena est, alieni et nos sumus, qui eidem communione cohaeremus.
5 nam si propter istam communionem nos contaminat crimen alienum, et ipsam cui communicamus crimen contaminat nostrum.
6 sed ipsam confessi sunt non pollutam crimine Afrorum, quamuis ei sacramentorum communione socientur.
7 ibi ergo conuicti sunt nec nos pollui potuisse crimine illorum, quibus sacramentorum communione sociamur, quia nullo nexu consensionis inuoluimur.
8 quamquam et ipsius Caeciliani uictrix causa eisdem uerbis istorum facillime demonstratur.
9 si enim confligentibus nobis expectare debet ecclesia transmarina ab istis criminibus aliena, ut eos qui uicerint sibi et catholico nomini adiungat, tunc expectabat, quando maiores istorum cum Caeciliano acriter confligebant.
10 ille ergo tunc uicit, quem sibi post conflictum illa quae hoc expectauerat copulauit.
11 aut si potuit et pollutum sibi in sacramentorum communione copulare et, sicut iam confessi sunt, ab his criminibus inpolluta persistere, multo magis uicimus, hinc ostendentes proprium onus quemque portare et nec causam causae nec personam praeiudicare personae.
Augustinus HOME

bnf13367.115

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik