Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 46
1 | Quid adhuc expectatis, quid pro nobis pronuntiauent cognitor, cum uideatis, quid contra se ipsos episcoporum uestrorum pronuntiauerit timor? dederat certe ipse cognitor potestatem, ut alium cum illo quem uellent iudicem constituerent, quod illi recusauerunt, quoniam si aliquem delegissent, mentiri uobis non possent etiam a nobis ipsum fuisse corruptum. |
2 | sed fecerunt quod recusauerunt: prorsus constituerunt cum illo alterum iudicem, non quemlibet extraneum, sed intimum suum. |
3 | ecce ipse timor eorum alius iudex fuit. |
4 | certe ipse a nobis nihil accepit et pro nobis libere iudicauit: non gratificatus est eorum personae quibus internus haerebat. |
5 | de quorum secreto cubiculo procedebat, et antequam causa diceretur prior iudicauit, quia eam prior in ipsorum corde cognouit. |
6 | denique processit ille ut causam nosset, processit iste qui nouerat; ille iudicauit stando audiendo loquendo, iste tantummodo in medium procedendo. |
7 | puto quod melius dicebant ut iam causa non ageretur; quanto enim citius eam finiuit litigatorum timor quam cognitoris labor! ille quaerebat quid ex eorum chartulis legeretur, iste indicauit quid in eorum cordibus ageretur. |