1 | Quando uel quanto pretio emere possemus, quod ipso timore turbati redire ausi sunt etiam ad illius temporis praescriptionem, ubi dixerant lapsam esse iam causam et quattuor mensibus euolutis agi iam omnino non posse? quid est hoc? quis tam idoneus index inueniri potest animi eorum quam timor iste sic expressus, sic apertus, ut, cum timor soleat adimere libertatem, isti tam libere timuerint, ut indicium suum de mala sua causa nec silentio tegerent, sed uerbis apertissimis proderent? o uehementem trepidationem ad extorquendam confessionem! tam fortis ex ore prosiliuit timor, ut eius impetu de fronte fugerit pudor. |
2 | si non legerentur ea, quibus ostendebatur Caecilianus accusatus atque purgatus, petitores propter agendam causam inquirebantur, personae discutiebantur et, quamuis morarum tendiculae, ne ad ipsam causam perueniretur, tergiuersatorie necterentur, tamen propter agendam causam etiam ista postulari ueluti iure uidebantur: postquam causa optima Caeciliani recitanda prolata est, reuocatur explosa et conuicta praescriptio, diem causae agendae iam transisse clamatur. |