Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 43
1 | Ipso uero tertio nostrae conlationis die quanti emendum fuit, quod inanissimis et superuacuis morarum interpositionibus se omni modo peruenire ad causam nolle monstrabant et, quam malam causam haberent, ipso suo timore clamabant, quamquam eorum timor etiam in testimonium manifestissimae uocis erupit, quando dixerunt: 'sensim inducimur in causam' et alio loco: 'peruidet', inquiunt, 'potestas tua sensim nos in causae interna deiduci'? o uiolentia ueritatis quolibet eculeo, quibuslibet ungulis fortior ad exprimendam confessionem! congregantur ex uniuersa Africa tot episcopi, ingrediuntur Carthaginem cum tanta speciosi agminis pompa, ut tam magnae ciuitatis oculos in se intentionemque conuertant. |
2 | qui loquantur pro omnibus eliguntur ab omnibus, locus etiam re tanta dignus in urbe media procuratur, utrique conueniunt, iudex praesto est, tabulae patent, suspensa omnium corda exitum tantae conlationis expectant. |
3 | tunc a lectissimis et disertissimis uiris, quantis uiribus agi debuit aliquid, tantis agitur ut agatur nihil. |
4 | quaerunt personas forensi more discutere, in qua quaestione annosa etiam tempora litigatores conterere consuerunt. |
5 | ista quippe actione catholicos mandatum suum diuinis potius testimoniis quam forensibus formulis conscripsisse confessi sunt et similiter se de scripturis responsuros esse promiserunt. |
6 | et quoniam mirifica opitulatione deus uoluit, ut, cum quaerunt personam petitoris ne ueniretur ad causam, ipsa inquisitio petitoris subito in medium mitteret causam, clamant praeclari uiri, qui ad agendum uidebantur electi ac se potius ad non agendum electos esse testantur, et inuidiose iudici conqueruntur sensim se in causae interna deduci, quasi aliquid aliud praetermissis omnibus agi debuerit quam illud, quod tanto post uel sero agi nolebant, quia numquam prorsus agi uolebant ubi uinci metuebant. |
7 | huius timoris apertissimam uocem quis de illorum clauso pectore excuteret, [et] non dico si eos donis largissimis ditaremus, sed si eos poenis crudelissimis torqueremus? |