monumenta.ch > Augustinus > § 41
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 40 <<<     >>> § 42

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 41

1 Quanti emere debuimus, ut, cum uellent de .
2 numerositate gloriari, etiam in hoc mendacia sua proderent? nam cum aliquanto amplior nostrorum numerus adfuisset dictumque a nobis esset alios centum ferme episcopos catholicos partim senectute, partim ualetudine, partim diuersis necessitatibus impeditos non uenisse Carthaginem, illi hoc audito multo plures suos non uenisse dixerunt; sicut etiam nunc plus quam quadringentos per totam Africam se esse iactantes obliti sunt, quod in sua notoria posuerunt, usque adeo se omnes uenisse Carthaginem, ut eis solis exceptis, quos uel in propriis sedibus uel in itinere tenuit corporis aegritudo, .
3 nec grauissimos senes annositas et labor prolixi itineris potuerit impedire.
4 et lectae sunt in mandato eorum suscriptiones, sicut facta supputatione respondit officium, ducentae septuaginta nouem, adnumeratis etiam his, in quibus falsitas deprehensa est et qui pro absentibus suscripserant, quod aegritudine detenti non potuerint uenire Carthaginem.
5 quomodo ergo uerum est plures quadringentis eos esse, quando illos solos Carthaginem non uenisse dixerunt, quos ualetudo corporis impediuit, cum et pro ipsis quibusdam alii suscripserunt, ut non dicamus hoc pro omnibus aegrotantibus esse factum? an forte sic eos inuaserat pestilentia, ut eorum tertiam partem repente prosterneret? sic autem a primate suo per tractoriam fuerant euocati, quo praetermissis omnibus properarent conuenire Carthaginem, ut scirent se decepisse quod haberent optimum in causa, quicumque uenire noluissent.
6 hoc erat uidelicet optimum in causa, ut ingens eorum numerus appareret, quasi tanto plus prosit ad aliquid facilius inueniendum, quanto maior » fuerit quaerentium multitudo caecorum.
Augustinus HOME

bnf13367.111