monumenta.ch > Augustinus > § 40
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 39 <<<     >>> § 41

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 40

1 Quanti emere debuimus, ut suscriptionum nostrarum, quae in eodem mandato demonstrabantur, numerositate commoti exigerent totius concilii nostri praesentiam, ex quo concilio non nisi decem et octo secundum edictum cognitoris aderamus, et quaestionem falsitatis inferrent, quod alii pro aliis subpositi suscribere potuerunt? sic enim peruentum est, ut eorum quoque numerus recenseretur et ipsi in ea falsitate deprehenderentur, cuius in nos suspicionem intendere uoluerunt, ita ut non solum quidam in eorum mandato legerentur suscripsisse pro absentibus qui nec Carthaginem uenerant, uerum etiam quendam recitatum et non respondentem, cum in itinere defecisse dixissent quaesitumque ab eis esset, quomodo apud Carthaginem suscribere potuerit qui in itinere iam defecerat, post magnas angustias perturbationis atque inconstantis et uariae responsionis suae non uenientem, sed posteaquam suscripsit, ad propria remeantem in itinere defecisse adseuerarent.
2 deinde sub diuina testificatione interrogati, utrum eum constaret fuisse Carthagini, uehementius perturbati dicerent: 'quid, si alius se pro eodem opposuit?,' atque ita uerbis suis falsitatem, quam nobis obiecerant, in suo mandato apparuisse et conuictam claruisse firmarent.
Augustinus HOME

bnf13367.110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik