monumenta.ch > Augustinus > § 39
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 38 <<<     >>> § 40

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 39

1 Sed qualescumque isti fuerunt, ad nos quid pertinet? neque enim uere non nobis concedunt, ut istorum nescio quorum causa atque persona non praeiudicet causae atque personae ecclesiae catholicae, si nec causa causae praeiudicat nec persona personae; et tamen obiciunt nobis, ut adhuc uos seducant, quod aurum iudici dederimus, ut pro nobis contra illos sententiam diceret.
2 uos dicite, si potestis, quantum dare debuerimus electis defensoribus episcopis uestris, ut tanta contra se pro nobis uel dicerent uel proferrent, ut sic agerent causam nostram, sic perimerent suam.
3 quanti emere debuimus, ut post uerba Primiani, quibus dixerat: indignum est ut in unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum, uenirent tamen et in unum nobiscum, quod indignum esse dixerant, conuenirent? quanti emere debuimus, ut more forensium aduocatorum de temporibus et diebus, de personis etiam nobis praescribere conarentur et sic omnibus hominibus, etiam illis qui nostras disputationes intellegere non possent, satis aperte monstrarent quam malam causam haberent, quam proferre et agere sic timebant apud eum iudicem, cuius erga se benignitatem atque iustitiam tanto praeconio laudauerant et cuius motum aduersum se nullum adhuc senserant? quanti emere debuimus, ut ipsi deinde exigerent non secura agi debere forensibus formulis, sed diuinis potius testimoniis, et de scripturis sanctis similiter se responsuros esse promitterent et, cum mandatum concilii catholici, quod obtuleramus, recitatum esset atque in eo ipsis etiam confitentibus claruisset nos ecclesiae catholicae (causam) testimoniis sanctarum scripturarum agere noluisse, rursus tamquam obliti, quid sibi placere dixissent, ad easdem forenses praescriptiones perplexis et odiosis contentionibus remearent?
Augustinus HOME

bnf13367.109

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik