2 | an uero Caeciliani causa non praeiudicat unitati catholicae, quam tenemus et cuius societate gaudemus, cum fuerit Caecilianus Carthaginiensis episcopus, et praeiudicat ei causa Nouelli Tizicensis, Faustini Tuburbitani, quos nec accusandos postea sicut Caecilianum Felicemque putauerunt, quorum nomina, immo uero ipsarum in quibus fuerunt ciuitatum nomina nec uniuersae Africae nota sunt aut fortasse nec uniuersali proconsulari prouinciae? ecce quorum pisciculorum, etiamsi mali fuerunt, tam in profundo latentium causam uolunt praeiudicare causae tantae piscationis, cuius plena retia toto orbe diffusa sunt, qui piscibus iuxta natantibus uix noti esse potuerunt. |