Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 37
1 | Fuerunt quidam tempore Caeciliani beati pacifici, qui eum, etiamsi innocens non esset, scientes pro catholica unitate tolerarent (et), cum eum uiderent tot ignotis gentibus, per quas ipsa unitas dilatatur, sacramentorum participandorum communione cohaerere eisque talem non posse monstrari, qualem ipsi eum esse cognoscerent, ipsi se contra istas calumnias defenderent uerbis beati et pacifici Cypriani clamarentque fidenter et dicerent: <ideo propter Caecilianum non deserimus unitatem, quia, etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus istorum pacificae patientiae conueniret praeclarissima laus illa, qua laudatur angelus ecclesiae quae est Ephesi, quem nemo recte intellegens dubitat ipsius ecclesiae gestare personam, cui dicit in Apocalypsi spiritus: scio opera tua et laborem et patientiam, et quia non potes sustinere malos, et tae. |
2 | mptasti eos qui se dicunt apostolos esse et non sunt, et inuenisti eos mendaces; et patientiam habes, et sustinuisti eos propter nomen meum, et non defecisti. |
3 | sic illi laudentur, qui in ista uita Caeciliani tempore fuerunt, qui propter nomen domini, quod sicut unguentum effusum per innumerabiles gentes toto iam orbe fragrabat, non deficerent, patientissime sustinendo etiam quem malum nossent, si malus ille esset, qui eorum iudicio aliis demonstrari et ab eis auelli separarique non posset. |
4 | nostra alia causa est; arrogare nobis laudem huius patientiae non debemus. |
5 | non enim possumus dicere nos pro pace tokragse, quod ad nostram cognitionem prorsus non potuit peruenire. |
6 | nobis Caeciliani causa sub fluctibus fuit. |
7 | uox nostra talis est, qualis Christianarum gentium ceterarum, contra quas isti non inuenerunt omnino quod dicerent. |
8 | uerumtamen ignotam Caeciliani causam recte credimus bonam, quem semel inimicorum factione damnatum, ipsis autem accusantibus tertio legimus absolutum. |
9 | aut credant isti centum ferme episcopis partis Donati de criminibus Primiani, et tunc nos cogant credere septuaginta maioribus suis de criminibus Caeciliani. |
10 | quod autem dicunt Caecilianum obiecta sibi in illo concilio crimina, cum absens fuerit, tacendo firmasse, firmauit ergo et Primianus crimina, quae a centum episcopis sibi obiecta nec postea saltem ostenditur diluisse. |