monumenta.ch > Augustinus > § 36
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 35 <<<     >>> § 37

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 36

1 Quod cum ita sit, quae tam cruda stultitia, quis tam ferreus cordis somnus non excutiatur possitque aliquando sentire Caeciliani causam catholico orbi terrarum, cui non communicat pars Donati, praeiudicare non posse, si non praeiudicat parti Donati causa Maximiani uel potius causa Feliciani et Primiani modo coniunctorum, paulo ante inuicem damnatorum? sufficit certe, ut secundum ipsos loquamur, quod pisces mali sub fluctibus latitantes ignaros non polluunt piscatores, quamuis non sit de piscatoribus quaestio, quos fortasse in illa similitudine dominus angelos intellegi uoluit.
2 magis enim ado tendendum est intra ipsa retia pisces bonos a malis non posse maculari.
3 neque enim et ipsi non uident inuicem simul natantes, sicut a piscatoribus intra aquam positi non uidentur.
4 sed, ut dixi, sufficit causae nostrae, quod mali non polluunt, quorum mala facta nesciuntur.
Augustinus HOME

bnf13367.107

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik