Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 35
1 | Denique ipse apostolus, ne huic infidelitati consentirent, quorum iam fides tenebat resurrectionem mortuorum, non eis praecepit corporalem separationem; multi quippe erant, non sicut ille unus qui uxorem patris sui habuit, quem liberiore correptione et excommunicatione iudicat dignum; longe aliter iste, aliter uitiosa curanda et sananda est multitudo, ne forte, si plebs a plebe separetur, per schismatis nefas etiam triticum eradicetur. |
2 | eos ergo, qui iam credebant resurrectionem mortuorum, ab his, qui eam in eodem populo non credebant, non corporaliter apostolus separat, sed tamen spiritaliter separare non cessat dicens: nolite seduci; corrumpunt mores bonos conloquia mala. |
3 | non eorum congressum, sed consensum timet, ne malis conloquiis adcommodent fidem, quae corrumpunt mores bonos; moribus ergo eos, non altaribus admonet separari. |
4 | postremo, antequam eis haec apostolus scriberet, in eadem ecclesia erant, qui resurrectionem mortuorum non credebant, in qua erant quibus nihil deerat in ulla gratia, et illi istos infidelitate Sua non inquinabant, quia isti illis ad eandem infidelitatem non consentiebant. |
5 | ecce quomodo illo non acceditur, ne quisquis accesserit inquinetur; ecce quomodo nulla participatio est lumini ad tenebras; ecce quomodo, quamuis intra eadem retia natent pisces utrique, nec causa causae praeiudicat nec persona personae. |