monumenta.ch > Augustinus > § 34
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 33 <<<     >>> § 35

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 34

1 In ipsis etiam Corinthiis ibi erant, qui non credebant resurrectionem mortuorum, quae singularis fides est Christianorum, quod eis ita dicit apostolus: si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum non est? non dixit (in hac terra' uel (in hoc mundo', sed <in uobis' inquit.
2 neque enim posset de Christi resurrectione praescribere nisi iam utique Christianis, quibus de ipsa resurrectione Christi dicit: sic praedicamus et sic credidistis.
3 nunc adtendamus uerba illa, quibus Corinthiorum ecclesiam in epistulae principio sic laudat, ut dicat: gratias ago deo meo semper pro uobis in gratia dei quae data est uobis in Christo Iesu, quia in omnibus diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in uobis, ita ut nihil uobis desit in ulla gratia.
4 ecce sic erant ditati in Christo in omni uerbo et in omni scientia, ita eis nihil deerat in ulla gratia, ut in illis essent, qui resurrectionem mortuorum adhuc usque non crederent.
5 puto autem quod isti, quibus nihil deerat in ulla gratia, non ducebant iugum cum eis, qui resurrecturos mortuos non credebant.
6 ecce quomodo non ducunt iugum cum infidelibus (fideles), quamuis eidem populo misceantur et sub eisdem sacerdotibus eisdem sacramentis inbuantur.
Augustinus HOME

bnf13367.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik