Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 33
1 | Illud etiam quod ex apostoli epistula scriptis suis etiam modo commemorant, ubi ait: nolite iugum ducere cum -infidelibus; quae enim participatio luci ad tenebras? et cetera, quae supra commemorauimus et quomodo recte intellegerentur ostendimus, quid aliud agunt, nisi ut nos commemorent, quibus hoc apostolus scripserit? in eodem quippe ipso populo Corinthiorum quod dicimus demonstramus, ne forte arbitrentur prophetarum tantummodo moris fuisse et non ad noui testamenti, sed ad ueteris consuetudinem pertinere sic arguere reprehensibiles, quasi omnes in eo populo arguantur, et sic adloqui laudabiles, quasi omnes ibi laudentur. |
2 | ecce et ad Corinthios sic apostolus loquitur: Paulus uocatus apostolus Christi Iesu per uoluntatem dei et Sosthenes frater ecclesiae dei quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, uocatis sanctis, cum omnibus qui inuocant nomen domini nostri Iesu Christi in omni loco, ipsorum et nostro: gratia uobis et pax a deo patre nostro et domino Iesu Christo. |
3 | gratias ago deo meo semper pro uobis in gratia dei quae data est uobis in Christo Iesu, quia in omnibus diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in uobis, ita ut nihil uobis desit in ulla gratia. |
4 | quis haec audiens credat in ecclesia Corinthiorum esse aliquos reprobos, quandoquidem uerba ista sic sonant, uelut ad omnes directa sit ista laudatio? et tamen paulo post dicit: obsecro autem, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in uobis schismata. |
5 | rursus tamquam in hoc horrendo uitio uelut omnes arguens atque increpans dicit: diuisus estChristus? numquid Paulus crucifixus est pro uobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? puto autem eos, qui in eo populo dicebant: ego sum Christi, non duxisse iugum cum eis, qui dicebant: ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, et tamen omnes ad unum altare accedebant, et eadem sacramenta communicabant qui eadem uitia non communicabant. |
6 | his enim Corinthiis etiam illud dictum est: qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit. |
7 | quid enim aliud apostolus nisi istos uaniloquos cogitabat, ut ei non sufficeret dicere: iudicium manducat et bibit, nisi adderet 'sibi ne hoc etiam ad illos pertineret qui pariter quidem, sed non iudicium manducabant? |