monumenta.ch > Augustinus > § 32
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 31 <<<     >>> § 33

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 32

1 Ac ne quisquam diceret illum populum, cui primo dictum est: praeualesce, quoniam spiritus meus praes in medio uestrum, paucis interpositis diebus in deterius commutatum, ut audire mereretur: sic populus iste et gens ista, omnis qui accesserit illo inquinab : tur - dies enim ferme nonaginta conputantur inter uerba illa, quae bona in populum dicta sunt, et ista, quibus eius inmunditia uitanda praecipitur - , ne quis ergo hoc putaret bonum illum populum quamuis hoc paruo temporis interuallo tam pessimum effectum, uidete quid sequitur, adtendite quid dicatur eo ipso die, hoc est uicensima et quarta noni mensis, quo die dictum est: sic populus iste et gens ista, omnis qui accesserit illo inquinabitur.
2 cum enim hoc dixisset et mala eorum commemorasset, quorum merito demonstrarentur inmundi, addens etiam et dicens: odio habebatis in portis arguentes, continuo subiunxit: et nunc ponite in cordibus uestris a die hoc et supra, prius, quam poneretur lapis super lapidem in templo domini, qui eratis cum mittebatis in capsella hordei uiginti sata, et fiebant decem sata, et intrabatisintorcularexhaurirequinquagintaamphoras, et fiebant uiginti.
3 percussi uos infecunditate, et uenti corruptione et grandine omnia opera uestra, et non estis conuersi ad me, dicit dominus.
4 constituite igitur corda uestra a die hoc et deinceps, a quarta et uicensima noni mensis, et a die qua fundatum est templum domini ponite in cordibus uestris, si adhuc cognoscetur in area, aut si uitis aut malum aut ficus et malum granatum et ligna oleae quae non fecerunt fructum.
5 a die hoc benedicam.
6 ecce ipso die etiam benedici meruerunt.
7 benedictio ergo haec puto quod non pertineat ad illos, ad quorum inmunditiam prohibet accedi, sed ad illos bonos, qui prohibentur accedere.
8 in uno ergo fuerunt et permixti et separati, permixti quidem corporali tactu, separati autem uoluntatis abscessu.
9 sed more suo scriptura loquitur, quae sic arguit malos, tamquam omnes in eo populo mali sint, et sic consolatur bonos, tamquam omnes ibi tales sint.
10 pro nobis ergo episcopi uestri etiam in eo, quod post conlationem uicti scripsisse dicuntur, Aggaei prophetiam posuerunt, unde nos commemorarent euidentius probare quod dicimus, quia et in uno populo, in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta hominibus dissimili uoluntate uiuentibus et diuersis moribus discrepantibus nec causae causa nec personae potest praeiudicare persona.
Augustinus HOME

bnf13367.104

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik