Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 31
1 | Nunc ergo adtendite, quid post illam prophetiam, quae huic populo de Christi temporibus annuntiata est, consequenter scriptura contexat: quarta et uicensima noni mensis anno secundo sub Dario rege factum est uerbum domini ad Aggaeum prophetam dicens: haec dicit omnipotens: interroga sacerdotes legem dicens: si sumpserit homo carnem sanctificatam in summo uestimenti sui et attigerit summum uestimenti eius panem aut pulmentum aut uinum aut omnem escam, si sanctificabitur? et responderunt sacerdotes et dixerunt: non. et dixit Aggaeus: si tetigerit inquinatus in animam aliquid horum, si inquinabitur? et responderunt sacerdotes et dixerunt: inquinabitur. |
2 | et respondit Aggaeus et dixit: sic populus hic et gens haec in conspectu meo, dicit dominus, et sic opera manuum ipsorum. |
3 | et quicumque accesserit illo, inquinabitur propter praesumptiones eorum matutinas a facie laborum suorum, et odio habebatis (in portis) arguentes. |
4 | quis est iste populus tam inmundus, ut quisquis illo accesserit inquinetur? numquid ille cui dictum est: praeualesce, et spiritus meus in medio uestrum? absit ut ille sit. |
5 | duo igitur erant, unus inmundus et alter qui ad inmundum prohibetur accedere, qui exhortabatur praeualescere, quia spiritus dei erat in medio eorum. |
6 | si ergo duo erant, ostendantur et duo templa, unum quo iste, alterum quo ille ingrediebatur; ostendantur et altaria duo, unum in quo iste, alterum in quo ille uictimas offerebat; ostendantur et sacerdotes, huius alii et illius alii, qui pro suo quisque populo separatim sacrificabant. |
7 | si autem quisquis hoc adfirmare conatur insanit, sic erant isti duo populi in uno populo, sub uno sacerdote magno, unum templum intrantes, sicut erant etiam sub uno Moyse quidam deum offendentes, quidam deo placentes, de quibus dicit apostolus: non in omnibus illis beneplacitum est deo. |
8 | neque enim ait: 'in omnibus illis non est beneplacitum deo', tamquam omnes displicuerint deo, sed ait: non in omnibus illis beneplacitum est deo, ergo in quibusdam, non in omnibus. |
9 | et omnes sub eisdem sacerdotibus erant in uno eodemque tabernaculo, in uno eodemque altari hostias offerebant, et tamen distinguebantur, factis non locis, animo non templo, moribus non altaribus. |
10 | sic alii ad alios non accedebant, ne ab eis inquinarentur, hoc est eorum malis factis non consentiebant, ne pariter damnarentur. |
11 | non enim et illos malos Moyses tantus propheta nesciebat, quorum impia murmura et horrendas amaritudines cotidie sufferebat. |
12 | sed istum nescisse faciamus: numquid et Samuhel Saulem nesciebat, quem per os eius aeterna sententia damnauerat deus? uerumtamen et ipsum et sanctum Dauid unum dei tabernaculum intrantes. |
13 | inter eadem sacrificia uidebat, sed distincte utique uidebat, quia distinctos uidebat et unum eorum in aeternum amabat, alium pro tempore tolerabat. |
14 | sic et Aggaeus nouerat in uno populo duos populos unum templum intrantes, sub uno magno sacerdote uiuentes, et alterum ostendebat inmundum, alterum ad inmundum accedere prohibebat, et tamen nec illos nec se ipsum ab eodem templo et ab eisdem altaribus separabat. |
15 | ergo spiritalem prohibebat accessum consensionemque factorum, quod et ipsa uerba clamant, si aures adsint, quas animositas furiosa non claudat aut strepitus uanae contentionis (non) impediat. |
16 | ait enim propheta: omnis qui accesserit illo inquinabitur. |
17 | uitium notauit quo accedi prohibuit, non homines ab hominibus corporali disiunctione seclusit. |
18 | acceditur autem ad uitium corruptionis uitio consensionis. |