monumenta.ch > Augustinus > § 30
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 29 <<<     >>> § 31

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 30

1 Sed istam nobis quaestionem, quamuis euidenter et in conlatione et modo soluta sit, euidentius tamen soluat Aggaeus, cuius testimonium prae ceteris legerunt, ut solum adhuc pro omnibus iactent.
2 arguit dominus per Aggaeum prophetam populum ex Babylonia residuum, ubi captiuus tenebatur, quod domum domini neglegerent et suas domos excolerent, et dicit propterea se plaga sterilitatis eorum percussisse regionem.
3 tunc Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedec sacerdos magnus et omnis ille populus diuinitus inspiratus operari coepit in domo domini dei sui.
4 sic enim eadem scriptura dicit: et suscitauit dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ex tribu Iuda, et spiritum Iesu filii Iosedec sacerdotis magni, et spiritum residuorum omnis populi, et introierunt et faciebant opera in domo domini omnipotentis dei sui, quarta et uicensima mensis sexti, secundo anno sub Dario rege.
5 ecce et dies definitus est, quando intrauerunt ad operandum in domo dei.
6 credo quod illi uiri et ille populus operans in domo dei non erat inmundus, praesertim quia dixerat ei dominus: ego uobiscum et suscitauerat spiritum eorum ad bene operandum in domo sua.
7 denique uidete quid sequitur.
8 contexit enim eadem scriptura et dicit: septimo mense.
9 una et uicensima mensis, locutus est dominus in manu Aggaeiprophetae dicens adZorobabel filium Salathiel ex tribu Iuda, et ad Iesum filium Iosedec sacerdotem magnum, et ad omnem populum residuum dicens: quis ex uobis qui uidit domum hanc in claritate illa sua pristina? et quomodo uidetis eam modo, tamquam non sit in conspectu uestro? et nunc praeuale, Zorobabel, dicit dominus, etpraeuale, Iesus fililosedec sacerdos magne, et praeualesce, omnis popule terrae, dicit dominus omnipotens, et spiritus meus praeest in medio uestrum.
10 bono animo estote, quoniam haec dicit omnipotens: adhuc semel, commouebo caelum et terram, mare et aridam, et concutiam omnes gentes, et uenient omnia electa gentium, et implebo domum hanc, dicit dominus omnipotens, et cetera quae addit etiam futura prophetans; quae de domini nostri Iesu Christi temporibus rectius intellegi solent, cuius populus uerissimum et sanctissimum est templum dei, non etiam in eis, qui permixti tolerantur, sed in eis solis, qui nunc interim a talibus bene uiuendo spiritaliter separantur, post uero etiam corporaliter separandi sunt.
11 uerumtamen ille populus, cui prophetia ista praenuntiata est et qui tunc operabatur in domo dei, ubi erant et illi duo, Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedec, quomodo sit exhortatus et commendatus a domino, satis in promptu est uidere in bis uerbis prophetae, quae sicut dicta sunt inseruimus.
12 numquidnam ergo istum populum inmundum possumus dicere, ad quem si quis accesserit inquinabitur, cui populo dicitur: et nunc praeuale, Zorobabel, dicit dominus, et praeuale, Iesus filius Iosedec sacerdos magne, et praeualesce, omnis popule terrae, dicit dominus omnipotens, et spiritus meus praeest in medio uestrum? quis dementissimus dixerit istum esse populum, ad quem si quis accesserit inquinabitur?
Augustinus HOME

bnf13367.101

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik