Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 29
1 | Quod ergo iussus est quidam propheta nec panem manducare nec aquam bibere in Samaria, quo missus fuerat, ut corriperet eos, qui uaccas constituerant adorandae more idolorum Aegyptiorum, hoc omnino facere debuit quod praeceperat dominus, cui tunc eo' modo illos corripere placuit, ut nihil ibi alimentorum tangeret propheta quem miserat. |
2 | neque enim in ecclesia non fit cotidie, quando [eos], quos acrius corripimus, etiamsi in eorum possessione sumus, nihil cibi apud eos contingimus, ut sentiant quantum eorum peccata doleamus. |
3 | numquid tamen ideo etiam plebis discissio facienda est, ut sicut mollis herba indiscrete eradicentur infirmi, qui de cordibus hominum et ignotis factis, etiamsi nobis sint cognita, indicare non possunt? nam in ipsa Samaria et Helias et Helisaeus erant, etsi ipsi in solitudine, non tamen deuiantes sacramentorum causa, sed quia persecutionem ab impiis regibus patiebantur. |
4 | nam illic erant, non utique in solitudine separata, quae ipse ignorabat Helias, septem milia uirorum qui non curuauerunt genua ante Bahal. |
5 | denique inter praecipuos sanctus habitus Samuhel et grauiter Saulem corripuit et cum eo tamen ad offerendum domino sacrificium sine excusatione perrexit nec peccatorum eius contagione pollutus est, sed omnino mundus meritorum suorum conseruatione permansit. |