monumenta.ch > Augustinus > § 28
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 27 <<<     >>> § 29

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 28

1 Nec ideo tamen dormit ecclesiastica disciplina, ut corripiat inquietos.
2 neque enim a populo dei separamus, quos uel degradando uel excommunicando ad humiliorem paenitendi locum redigimus.
3 et ubi hoc facere pacis et tranquillitatis ecclesiae gratia non permittimur, non tamen ideo ecclesiae disciplinam refutamus, sed toleramus quae nolumus, ut perueniamus quo uolumus, utentes cautela praecepti dominici, lie, cum uolumus ante tempora colligere zizania, simul eradicemus et triticum.
4 utentes etiam exemplo et praecepto beati Cypriani, qui collegas suos faeneratores fraudatores raptores pacis contemplatione pertulit tales nec eorum contagione factus est talis.
5 unde et nos, si triticum sumus, eiusdem beati martyris uerba fidentissime dicimus, quia, etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpevdiri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus.
6 haec uerba iustissime ac piissime dicerent maiores nostri.
7 etiamsi Caecilianum et aliquos coepiscopos eius malos uiderent, quos tamen ab ecclesia separare non possent propter illos, quibus mali demonstrari non poterant et eos bonos innocentes putabant.
8 haec uerba omnino dicerent, hoc omnino sentirent, ne, cum uellent temere zizania separare, simul et triticum eradicarent.
Augustinus HOME

bnf13367.100

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik