monumenta.ch > Augustinus > § 27
Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 26 <<<     >>> § 28

Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 27

1 Nam quando impios dominus etiam uisibili poena perdere uoluit, ipse ab eis iustos admonitione separauit, sicut Noe cum domo sua ab eis, quos diluuio fuerat perditurus, sicut Loth ab eis, quos igne fuerat consumpturus, sicut populum suum a synagoga Abiron, quam mox fuerat extincturus.
2 ideo et illum, qui non habebat uestem nuptialem, non illi qui inuitauerant, sed ipse dominus cuius erat conuiuium ligari iussit et proici.
3 neque enim et ipse sicut piscis sub fluctibus erat et sic ab inuitatoribus quomodo (piscis) a piscatoribus uideri non poterat.
4 proinde ne putaretur, sicut isti putant, quod uelut unus in turba latenter subrepsisset ignaris, continuo dominus in eodem ipso uno, quem ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores ex illo conuiuio proici iussit, multam societatem malorum esse intellegendam, inter quos pauciores boni in conuiuio dominico uiuunt, significare non distulit.
5 nam posteaquam dixit: ligate illi manus et pedes et proicite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium, continuo subiunxit: multi enim sunt uocati, pauci uero electi.
6 quomodo hoc uerum est, cum potius unus e multis fuisset proiectus in tenebras exteriores, nisi quia in illo uno grande corpus figurabatur omnium malorum ante domini iudicium conuiuio dominico permixtorum? a quibus se boni corde interim ac moribus separant, simul manducantes et bibentes corpus et sanguinem domini, sed cum magna distinctione, quia isti in honore sponsi induti sunt ueste nuptiali, non sua quaerentes, sed quae Iesu Christi, illi autem non habent uestem nuptialem, hoc est fidissimam sponsi caritatem, sua quaerentes, non quae Iesu Christi.
7 ac per hoc quamuis in uno eodemque conuiuio isti misericordiam manducant, illi iudicium, quia ipsius conuiuii canticum est quod et supra commemoraui: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine.
Augustinus HOME

bnf13367.99

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik