Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 26
1 | Insuper adhuc etiam modo commemorare audent prophetica et apostolica testimonia, quibus nos uniuersaliter in illa conlatione respondimus, ostendentes ipsos prophetas sanctos cum iniquis in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta uersatos nec tamen a malis fuisse pollutos, quia nouerant inter sanctum et inmundum non, sicut isti sentiunt, corporaliter populum diuidendo, sed bene iudicando et bene uiuendo discernere. |
2 | et hoc sine intermissione faciebant, ut in illa domo magna, ubi erant, sicut dicit aposto lus. |
3 | alia uasa in -honorem, alia in contumeliam. |
4 | se ipsos a talibus moram diuersitate mundarent et essent uasa in honorem, utilia domino, ad omne opus bonum semper parata. |
5 | sed bene quod ipsi ex multis testimoniis, quae litteris suis non intellegentes inseruerunt, quas in conlatione protulerunt et legerant, tamquam praecipuum de Aggaeo propheta testimonium modo post conlationem uicti commemorarunt. |
6 | in isto ergo propheta multo euidentius quod uolumus demonstramus, quia non corporalis, sed spiritalis contactus, qui fit per consensionem, ipse polluit homines, quorum causam unam facit ipsa consensio. |