Augustinus, Contra partem Donati post gesta, § 25
1 | Numquid enim uerba ista, ubi dixerunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae, ullo modo post ipsam conlationem defendere potuerunt ac non potius se multo perplexius implicarunt? sic namque in quibusdam scriptis suis locuti sunt: causam causae et personam non praeiudicare personae a nobis, inquiunt, dictum esse memoriter recensitum est, sed ad locum: (nobis non praeiudicari ab his qui a nobis uel reiecti sunt uel damnati). |
2 | hi autem, qui ex Caeciliani ordinatione descendunt, quos de praecessore origo numerat ad reatum, quemadmodum non possint ordinatoris sui cnminibus obligari, cum per seriem protensus peccatorum funis, quoscumque communionis uinxerit uinculo, necesse e,'It ut consortes faciat esse peccati? o mira defensio! tam densum et artum est lutum ubi eis adhaeserunt pedes, ut eos euellere conantes frustra et manus et caput figant et in eodem luto haesitantes artius inuoluantur. |
3 | ex eis enim, quos uel reiecisse se uel damnasse commemorant, hoc est ex Maximianistis, secum habent Felicianum et damnatorem Primiani et a se damnatum in causa Primiani. |
4 | quid est quod funem tam longum a Caeciliano usque ad haec tempora catholicae ecclesiae implicare contendunt et catenam suam tam in proximo non attendunt? praeclara quippe illa Bagaitana sententia de Maximiano et sociis eius: trahit, inquit, ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii. |
5 | Felicianus ergo ista catena trahebatur: si illis non praeiudicat Felicianus, quare nobis Caecilianus? an forte ubi uolunt praeiudicat, ubi autem nolunt causae non praeiudicat causa et pro libidine ipsorum fortior est funis antiquus quam noua catena? non praeiudicat Maximianus Feliciano a quo damnatus est, non praeiudicat Maximianus et Felicianus Primiano a quibus damnatus est, non praeiudicat Maximianus eis qui dilationem acceperunt. |
6 | quibus in uno schismate sociatus est, non praeiudicat Felicianus parti Donati, a qua in eodem honore susceptus est nec baptismus quem in sacrilego schismate dedit ibi destructus est: et praeiudicat Caecilianus tot Christianis gentibus, qui semel damnatus est absens quomodo Primianus et ter absolutus est praesens quomodo non Primianus. |
7 | praeiudicat nobis olim defunctus ignotus: et istis non praeiudicat uiuus a quibus legitur paulo ante damnatus et quibus cernitur modo sociatus. |
8 | nobis inuoluitur funis Caeciliani a quibus ignoratur: et illis non inuoluitur catena Feliciani quorum in eum sen. |
9 | tentia recitatur, ubi ipsa catena damnatur. |
10 | illis licet dicere: 'suscepimus quos damnauimus pro pace Donati, quia nec causa causae praeiudicat nec persona personae5: et nobis non licet dicere: 'propter eos quos damnastis non deserimus pacem Christi, Quia nec causa causae praeiudicat nec persona personae). |
11 | o ferream frontem, o furoris tenebras, nocturnam sententiam iudici obicientes et in sui cordis nocte palpantes offendentes cadentes, contra nos rabide litigantes et pro nobis tanta dicentes! |